Latin
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII SILVARUM LIBER., Poem 8
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 11.8
Unproofread scanNot analysed yet
Tria sunt mala, Aequor, Ignis, atque Foemina:
Verum ne dicit Comicus? non arbitror.
Aqua omnium est rerum optima (inquit Pindarus)
Auroque longe praestat ignis splenaido:
Principia sunt haec omnum rerum duo
Corporea; quae vitam propagant et forvent
Mortalium. ceu nascitur quondam Venus
Mari, Saturnus quod genitalibus patris
Coeli amputatis polluit impius sui.
Sic maximum vitae bonum sunt nuptiae;
Quum vir bonus dulci potitur coniuge:
Quae firmamentum est unicum familiae,
Columen domus, lecti iugalis gaudium,
Curae levamen, et vitae adiutorium,
Cordisque MARGARITA dives, unio
Sola unionum una omnium pulcerrima.
Non igne, non aqua magis in mundo est opus,
Quam coniugum sancta piorum copula:
Qua vita semper sobole reparatur nova
Humana, quum mors falce nos metit sua.
Nimirum hoc est, sapiens quod olim antiquitas
Ignem sacris, aquamque nuptialibus
Praeferre suevit, et domi solennia
Apponere haec nuptae novae donaria:
Hoc veluti sacramento firmans foederae
Connubialia, et legem sic dans tori:
Ut pura sit fides, amorque candidus,
Divulsus haud querimoniis unquam malis:
Ceu purgat Ignis, expiat lustratque Aqua.
Tu SPONSE nuptam dum tibi quaeris novam,
Pulcram, piam, probam, pudicam virginem;
Mores fidesque quam decent; metus Dei,
Parentum amor, propinquorum concordia,
Et cura cui domus placent; recte facis,
Sanctis Dei aeterni obsecundans legibus.
Nam consulens famae tuae, dum saeculum
Praesens honoras, provides in posterum.
Maritas es iam, mox fies (opto) pater:
Utrunque nomen dulce, utrunque amabile est.
Multos per annos sic tua cum coniuge
Vives beatus in tuis hic liberis;
Aqua fruens et Igne: sanus corpore
Et mente; cunctis affluens vitae bonis.
Sors haec piorum est coniugum: praeter Deum
(O tuta res!) nil in mundo timentium.
I nunc, malum dic nuptias. nam vertus
Tria sunt bona, Aequor, Ignis, atque Foemina.