Latin
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII ODARUM LIBER PRIMUS., Poem 18
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 4.18
Unproofread scanNot analysed yet
QUi solus mea FORTITUDO, quique
SALUS, et mea LAUS DEUS fuisti:
O voti quid agam reus? quid o quid
Pro vita mihi reddita rependam?
Quo te demerear mihi vicissim
Gratus munere? Non honore thuris
Te, succove colam ipse nunc amomi,
Aut costo: tibi mens placere grata,
Et constans pietas, fidesque semper
Inculpata solet. Sit ergo sit laus,
Sit et gloria nunc tibi perennis,
Mundi maxime rector, arbiterque:
Solus quod MEA FORTITUDO, quodque
SALUS, et med LAUS es omne in aevum:
Totum me tibi dedico vicissim
Voti nempe reus, sacroque totum:
Dum vivo hic, animus meus, simulque
Mens mea atque anima, o DEUS, meumque
Cor et pectus et os et ipsa lingua
Et quidquid mihi sensuum dedisti,
Uni serviat optimo parenti:
Cui me vivere, vel mori necesse est.