Latin
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII ODARUM LIBER PRIMUS., Poem 19
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 4.19
Unproofread scanNot analysed yet
OSANITAS, deorum
Dea maxima, ac dearum
Vitae una, et una mentis
Ac corporis voluptas:
O DIVA, si quid aeui
Superest, mihi deinceps
Sis fida quaeso consors.
Lucrum mihi sit unum,
Placida quiete tecum
Si commorer beatus,
Ac sic tibi insenescam:
Ne moriar ante mortem
Cui vivere ante vitam
Fas haud fuit caducam.
Age DIVA, Gratiarum
Nutrix, Cupidinisque,
Voluptatisque blandae,
Et Faustitatis almae:
Ades o benigna, meque
Sinu fove beato.
Nam gratiae quod usquam
Inest, vel almo Amori,
Venerive, Liberove,
Cererive: sive tandem
Regnis, honoribusve,
Opibusve, liberisve:
Quae vulgus imperitum
Solet aestimare magna:
Aut si qua maior ulla
Homini data est voluptas:
Coelestis illa donum
Patris, quies laborum,
Alumna gaudiorum:
Tecum omne floret inquam
O SANITAS beata.
Tecum DEA alma, fulget
Ver dulce Gratiarum:
Mortaliumque nemo
Sine te fuit beatus,