Latin
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII ODARUM LIBER PRIMUS.
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 4.3
Unproofread scanNot analysed yet
FElicem minus, et minus beatam
Vitam quae faciunt, PHILIPPE, sunt haec.
Cultus semihominum impius deorum:
Iuris caurio nulla peierati:
Profanatio Sabbathi nefanda.
Sanctorum violaio parentum:
Caedes, atque manus nefas cruentae:
Stupri, adulteriique foeda labes:
Prompta fallere mens, manusque furax:
Et mendacia, vanitasque linguae:
Cupido mala proximi bonorum,
Servi, coniugis, aedium, boumque.
Si quis haec habet, haud eris beatus.