Latin
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII ODARUM LIBER PRIMUS., Poem 4
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 4.4
Unproofread scanNot analysed yet
MOrtem quae faciunt beatiorem,
Princeps inclyte IANADOLPHE sunt haec:
Trinum certa Deum fides in unum;
Patrem Divum hominumque praepotentem,
Terrarum dominum, deumque coeli:
CHRISTUM, matre Deoque natum, IESUM:
Qui sub prae side Pontio Pilato
Passus in cruce, mortuus, sepultus;
Fregit Tartara nigra: morte victa,
Coelos vivus in arduos levatus;
Ad dextram Patris assidet potentis:
Paulo post rediturus inde rursum
Vivorum arbiter, atque mortuorum.
Fides denique flamen in sacratum,
Et fiducia certa, spesque certa.
Sanctae Ecclesiae et una Christianae
Sit confessio; congregatioque
Sanctorum parilis, fideltumque:
Adsit spes bona noxiae remissae:
Adsit carnts humo resuscitandae,
Et spes perpetuae beata vitae:
Quisquis haec bene credit, est beatus.