Latin · Hendecasyllable
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII ODARUM LIBER PRIMUS., Poem 5
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 4.5
Unproofread scanNot analysed yet
FElicem minus, et minus beatam
Mortem quae faciunt, PHILIPPE, sunt haec.
Trinum credere nolle numen unum:
Patrem, regem hominum deumque summum:
Terrarum artificem, polique magnum.
CHRISTUM, verum hominem Deumque, IESUM:
Satum patre Deo, atque matre nympha:
Passum Praeside Pontio Pilato:
Mortuum in cruce, et indidem sepultum:
Et qui victor ab inferis reversus,
Coelum vivus adit: Dei residens
Ad dextram patris: unde mox redibit,
Vivis iura daturus, et sepultis.
Quin nec credere Flamen in sacratum:
Idem cum Patre, Filioque numen:
Una Ecclesia sancta Christiana,
Et communio coetuum piorum
Quod credit sacra, nolle confiteri:
Culpae nec veniam, atque mortuorum
In vitam reditum novam, nec aevi
Vitam credere velle sempiterni.
Qui sic sentit, is haud erit beatus.