Latin
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII Philotesiorum LIBER I., Poem 29
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 8.29
Unproofread scanNot analysed yet
PRaeclare facis atque perbenigne:
Fidus hospes, ERASME, Gratiarum,
Musarumque quod esse gloriaris:
Quas spretas sine honore cerno passim
Tritis sub pedibus iacere vulgi:
Aut cum difficili exulare sorte.
Laus haec ampla quidem, tuoque digna
Magno nomine: quod tibi dederunt,
Pro virtute tua, dei benigni:
Artes nempe bonas suo tueri
Ultro praesidio: sacrisque Musis,
Musarumque favere sic ministris.
Verum, ne dubites, tibi vicissim
Musae pramia, Gratiaeque digna,
Pro patrocinio tuo, rependent:
Musarumque simul tuas ministri
Laudes perpetuum canent per aevum.