Latin · Hendecasyllable
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII Philotesiorum LIBER I., Poem 30
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 8.30
Unproofread scanNot analysed yet
FAcundissime, DUDITHI leporum
Te compello pater tot Atticorum:
Quos dat Suada tibi daserta, mater
Tot felix salium disertiorum:
Quae nunc sessitat in tuis llabellis:
Illis mellifluis tuis labellis:
Quae vel Castalio madent liquore;
Unda vel Iovis, aetheris medulla,
Spirant suaviter usque delibuta:
Quid vis? inquis. amicus esse vobis
Tantus postulo: quantus esse dudum
Coepit iam meus ille CYPRIANUS:
Quo divina sub orbe nunc Mathesis
Immenso videt haud peritiorem:
Quod convicero testete vel uno.
Sis ergo facilis mihi, bonusque
ANDREA, pater elegantiarum:
Me cultoribus haud tuis gravate
Accensens: quibus est cor integellum,
Et mens candida, candidumque pectus,
Et concors pietas, fides et una.
Aurum non, adamasve sic coruscat
Phoebeis radiis: velut bonorum
Concors mens, pietasque virorum.
O spectaculum amabile, ac decorum.