Latin
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII PHILOTESIORUM LIBER SECUNDUS., Poem 3
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 9.3
Unproofread scanNot analysed yet
AETernos, IOACHIME, te per annos
Servent dii superi: tibi faventes
Dii sanam, viridemque dent senectam:
Quando tot bona, tot tuis libellis,
Istis aureolis tuis libellis,
In nos, atque scholas abunde confers.
Musarum decus o, decusque Phoebi:
Doctrinae pater elegantioris.
Quis nescit? nisi scire, Mome, nolis:
Scis certe invide, nec tamen fateris:
Vis dicam? hic vir hic est scientiarum
Longe supra hominem politiorum
Praestans cognitione liberali:
Musarumque decus, decusque Phoebi:
Doctrinae pater elegantioris.
Hic individuus comes PHILIPPO:
(O salvete pii, valete manes)
Miranda ingenii sagacitdte,
Et magno studio, labore magno
Artes sordibus obrutas, et umbris
Immersas penitus recuperavit,
In lucemque reduxit evidentem.
Linguas hic tenebris fere sepultas.
Quae sub Cecrope floruere quondam,
Imperanteque Romulo Latino:
Abstersis bene sordium latebris,
Luci restituit politiores:
Musarum decus o, decusque Phoebi:
Doctrinae pater elegantioris.
Ecquid Zoile ringeris maligne?
O lucem niveam, o diem beatam:
Qua re sospes in bas reversus oras,
Rursus conspi or! o caput decorum!
O canos lepidos! o os disertum,
O dulces oculos manus amicas!
Quam vos terque quaterque suaviabor!