Latin
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII PHILOTESIORUM LIBER SECUNDUS., Poem 4
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 9.4
Unproofread scanNot analysed yet
Oquam magna bcatitudo vitae;
Nec dictu faciles mihi voluptas
In vero posita est amore. Sensi
Nil iucundius esse caritate,
Et candore sodalium bonorum:
Quos vinclis adamantmis ligavit.
Par concordia, par fides amica.
Quali te mihi sentio ligatum,
FROBENI, pietate: corde toto,
Toto sangnine te mihi receptum.
Consortes patriae, laris paterni
Nos vicinia vidit: atque vidit
Iunctos suaviter omnibus fere horis.
Mox iisdem studiis, et arit eadem
Confirmatus amor, fidesque crevit:
Crevit verus amor, fidesque vera:
Expers fellis amor, fidesque fuci.
Oris nunc mihi dissito remotis:
Ingens te dolor est carere: sedes
Non desidero sam magis paternas:
Quam vultus lepidos tuos: anhelat
Mens te languida, deperitque: melle
O mellitior Attico sodalis:
Et meis mihi carior medullis.
Te nunc Euryalum meum vocabo:
Meum Pirithoum, meum Damona:
Cordis suaviolum mei, decusque:
Et solatiolum mei laboris:
Fidum, candidulum, bonum sodalem.