Latin · Hendecasyllable
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII PHILOTESIORUM LIBER SECUNDUS., Poem 5
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 9.5
Unproofread scanNot analysed yet
BIs iam Cynthia pervagata coelum
Plenis septima cornibus coivit:
Quum nos spelndida vidit urbs, Elistri
Pulcri quae tacet herbidas ad undas:
Dives mercibus urbs, feraxque frugum:
Portus Pieridum sacer dearum.
Nunc me saeva necessitudo fati
Cogit tempore, Rhetica sub urbe,
Exantlare graves scholae labores.
Hic curis ego maximis peresus
Extabesco mifer: tuique saepe,
Ac vitae pariter recordor actae.
Forsan tu quoque nunc, amice dulcis,
Qui iam Parrhasia novem sub Arcto,
Dulci carmine recreas sorores,
Absentis reminiceris sodalis.
O tantum Deus o mihi det aevum;
Quantum te satis est videre rursus:
Vitam non dubitabo tunc libenter
Fatis reddere debitam. fideli
Scis iucundius esse nil amico.