Latin
Liber Primus.
Nithardus, Historiarum libri IV 1.1
Not analysed yet
Karolus bone memoriae et merito Magnus imperator ab universis nationibus vocatus, hora videlicet plus minus diei tertia, in senectute bona decedens omnem Europem omni bonitate repletam reliquit, vir quippe omni sapientia et omni virtute humanum genus suo in tempore adeo praecellens, ut omnibus orbem inhabitantibus terribilis, amabilis pariterque et admirabilis videretur, ac per hoc omne imperium omnibus modis, ut cunctis manifeste claruit, honestum et utile effecit. Nam super omne, quod ammirabile fateor fore, Francorum barbarorumque ferocia ac ferrea corda quae nec Romana potentia domare valuit, hic solus moderato terrore ita repressit, ut nihil in imperio moliri, praeter quod publicae utilitati congruebat, manifeste auderent. Regnavit feliciter per annos duos et XXXta imperiique gubernacula nihilominus cum omni felicitate per annos quattuordecim possedit.