Latin
Liber Primus.
Nithardus, Historiarum libri IV 1.pr
Not analysed yet
Cum, ut optime, mi domine, nosti, iam poene annis duobus illatam a fratre vestro persecutionem vos vestrique haudquaquam meriti pateremini, antequam Cadhellonicam introissemus civitatem, precepistis, ut res vestris temporibus gestas stili officio memoriae traderem . Oportuna quidem placidaque res, fateor, fuerat praecepta, si otium tanti negotii, ut digne exsequeretur, fuisset concessum; nunc autem, si quid minus vel incultius ,quain oportuerit pro rerum magnitudine, huic operi inveneritis insertum, tanto facilior venia a vobis vestrisque mihi debetur, quanto me nostis eodem turbine ,quo et vos, dum hoc opus peregerim, esse agitatum . Praeterire autem ea quae temporibus pii patris vestri gesta sunt disposueram, sed facilius cuilibet legenti altercationum vestrarum veritas patebit, si quaedam ,que suo in tempore contigisse novimus, summotenus praelibavero. Avi quoque insuper vestri venerandam memoriam per omnia obmittere ratum minime videtur; ac per hoc textus hinc sumat exordium.