Latin
2.10.10 to 2.10.19
Nithardus, Historiarum libri IV 2.10.10-19
Not analysed yet
Eadem autem die fratres sui post Lodharium iter accelerantes antecesserunt illum et propter vicum quod Tauriacus dicitur castra posuerunt. Crastina die exercitus praeparati ad proelium castra aliquantulum excesserunt. Praemittentes Lodhuwicus ac Karolus Lodhario mandaverunt, ut memor esset fraternae conditionis ,sineret ecclesiam Dei et universum populum Christianum pacem habere, concederet illis regna a patre suo consensu concessa, haberet sua sibi non merito, sed sola misericordia a patre illi relicta. Et in munere offerebant illi quicquid in universo exercitu absque armis et equis habere videbantur; at si id nollet, cedebant illi uterque portionem regni, alter usque Carbonarias, alter vero usque Renum; quod et si rennueret, universam Franciam aequa lance dividerent, et quicquid horum vellet suae ditionis esset. Ad quod Lodharius more solito per suos se quicquid placeret notare respondit, mittensque per presens Drogonem, Hugonem et Hegibertum mandat non illos aliquid tale antea illi mandasse, ad quod considerandum spatium habere se velle aiebat; re autem vera Pippinus non venerat, illum hac dilatione expectare volebat. Verumtamen Ricuinum, Hirmenaldum et Fredericum sacramento firmare praecepit, quod pro nulla re alia has indutias peteret, praeter quod commune profectum tam illorum quam et universae plebis, sicut iusticiam inter fratres et populum Christi oportebat, quaerere volebat. Quo quidem sacramento Lodhuvicus et Karolus creduli effecti, ea die et in crastinum, insuper etiam usque in horam secundam diei tercii, quod evenit VII. Kal. Iulii, pace utrorumque ex parte iureiurando firmata, ad castra redeunt, missam vero sancti Iohannis in crastinum celebraturi. Pippino quoque eadem die Lodharius in supplementum recepto mandat fratribus suis, quoniam scirent illi imperatoris nomen magna auctoritate fuisse impositum, ut considerent, quatenus eiusdem nominis magnificum posset explere officium; insuper autem haut se libenter utrorumque querere profectum.