Latin
2.10.20 to 2.10.32
Nithardus, Historiarum libri IV 2.10.20-32
Not analysed yet
Interrogati autem, si quiddam horum, quae mandaverant, recipere vellet vel si quamlibet finitivam sententiam illis mandasset, nihil sibi horum fuisse iniunctum responderunt . Quam ob rem cum omnis spes iusticiae ac pacis sua ex parte ablata videretur, mandant illi, si melius non invenisset, aut reciperet unum horum, quae illi mandaverant, aut nosset illos in crastinum –quod contigit, sicut praefatum est, VII. Kal. Iulii –hora videlicet diei secunda, ad omnipotentis Dei iudicium, quod illis absque illorum voluntate mandaverat, esse venturos. Quae quidem Lodharius solito more insolenter sprevit et visuros se, quid agere deberet, respondit. Dum haec super Ligerim iuxta Sanctum Fludualdum consistens scriberem, ecclipsis solis hora prima feria tertia, XV. Kal. Novembris in Scorpione contigit. His ita omissis diluculo Lodhuvicus et Karolus consurgunt, verticem montis castrae Lodharii contigui cum tertia, ut videtur, exercitus parte occupant adventumque eius et horam secundam, ut sui iuraverant, exspectant. Cumque utrumque adesset, proelium super rivolum Burgundionum magno certamine committunt. Et Lodhuvicus quidem ac Lodharius in loco qui Brittas dicitur strenue confligunt; quo superatus Lodharius terga vertit. Pars autem exercitus, quam Karolus in loco qui Fagit vulgo dicitur excepit, protinus fugit; pars vero, quae in Solennat Adhelardum ceterosque, quibus haud modicum supplementum Domino auxiliante prebui, appetiit, strenue conflixit; quo et utrique vicerunt, sed novissime omnes a parte Lodharii fugerunt. Qua finem primi certaminis dedit Lodharius, terminetur liber secundus.