Latin
Liber Tertius.
Nithardus, Historiarum libri IV 3.pr
Not analysed yet
Quoniam sinistrum me quiddam ex genere nostro ut audiam pudet, referre praesertim quam maxime piget; quam ob rem imperio haudquaquam malivole contempto, ut finis optatus libri secundi affuit, per omnia finire hoc opus animus decrevit; sed ne forte quilibet quocumque modo deceptus res nostro in tempore gestas, praeterquam exactae sunt, narrare praesumat, ex his quibus interfui tertium libellum ut adderem acquievi.