Latin
4.4.1 to 4.4.11
Nithardus, Historiarum libri IV 4.4.1-11
Not analysed yet
Igitur mediante Iunio, feria videlicet quinta, propter civitatem Madasconis in insula quae Ansilla dicitur cum aequo numero primorum Lodharius, Lodhuvicus et Karolus conveniunt et hoc sacramentum mutuo sibi iuraverunt, videlicet ut ab ea die et deinceps invicem sibi pacem conservare deberent, et ad placitum, quod fideles illorum inibi statuissent, regnum omne absque Langobardia, Baioaria et Aquitania cum sacramento, prout aequius possent, in tribus partibus sui dividerent, electioque partium eiusdem regni esset Lodharii; et quique illorum partem, quam quisque acciperet, cuique deinde omnibus diebus vitae suae conservare deberet in eo, si ad versus fratres suos frater suus similiter faceret. Quo expleto adhibitisque verbis pacificis pacifice discedunt ,ad castra redeunt, in crastinum de ceteris deliberaturi . Quanquam et id aegre vix, tamen effectum est, et usque ad conventum, quod in Kal. Octobris condixerant ,pacifice quisque in sua portione, qua vellet, esset. Et Lodhuvicus quidem Saxoniam, Karolus vero Aquitaniam ordinaturi adeunt, Lodharius autem iam, ut sibi videbatur, de electione regni partium securus Arduennam venatu petit omnesque primores suae portionis populi, qui a se, dum a regno abiret, necessitate coacti desciverant, honoribus privavit. Lodhuvicus etenim in Saxonia seditiosos, qui se, uti praefatum est, Stellinga nominaverant, nobiliter, legali tamen cede compescuit. Karolus vero in Aquitaniam Pippinum fugavit; quo latitante nihil aliud notabile efficere valuit, praeter quod Warinum quendam ducem ceterosque, qui sibi fidi videbantur, ob custodiam eiusdem patriae inibi reliquit . Insuper Egfridus comes Tolosae e Pippini sociis ,qui ad se perdendum missi fuerant, quosdam in insidiis cepit, quosdam stravit. Idemque Karolus ad placitum, quod cum Lodhuvico fratre suo Warmatiam condixerat, iter direxit. Cumque Mettis pridie Kal. Octobris venisset, Lodharium in villa Teotonis repperit, quo ante condictum placitum venerat ac aliter, quam statuerat, residebat.