Latin
4.4.12 to 4.4.17
Nithardus, Historiarum libri IV 4.4.12-17
Not analysed yet
Quam ob rem his, qui a parte Lodhuvici nec non et Karoli propter divisionem regni Mettis residere debuerant, tutum minime videbatur, ut, dum seniores sui in Warmatia et Lodharius in Teotonisvilla essent, illi Mettis regnum dividerent. Distat enim Warmatia a Mettis leuvas plus minus LXX, Teotonis autem villa plus minus octo. Occurrebat etiam, quod Lodharius in fratrum deceptione sepe perfacilis promptusque extiterat, ideoque suam salutem illi credere haudquaquam absque qualibet securitate audebant. Ergo Karolus horum saluti consulens ad Lodharium dirigit, mandat, quoniam aliter, quam convenisset, venerat et erat, si vellet, ut missi fratris sui nec non et sui inibi una cum suis remanerent, daret illi obsides, ut de salute illorum fidus esset; sin aliter, mitteret ille missos suos Warmatiam ad illos, et illi quos vellet obsides illi darent; sin aliter, recederent a Mettis pari spatio; sin etiam et hoc nollet, in meditullio, qua vellet, missi illorum convenissent: non enim se tot nobilium virorum salutem neglegere debere dicebat. Erant quidem octoginta electi ex omni multitudine omni nobilitate praestantes ,quorum interitus ni praecaveretur, maximam sibi fratrique suo posse inferre iacturam aiebat. Tum tandem pro commoditate omnium hinc inde visum est, ut Conflentum missi illorum, centum decem videlicet, absque obsidibus convenirent inibique regnum, prout aequius possent, dividerent.