Latin · ~12 min
1.1 to 1.4
Nithardus, Liber Primus 1.1-4
Not analysed yet
LIBER PRIMUS Cum, ut optime, mi domine, nosti, iam paene annis duobus illatam a fratre vestro persecutionem vos vestrique haudquaquam meriti pateremini, antequam Cadhellonicam introissemus civitatem, praecepistis, ut res vestris temporibus gestas stili officio memoriae traderem. Opportuna quidem placidaque res, fateor, fuerat praecepta, si otium tanti negotii, ut digne exsequeretur, fuisset concessum; nunc autem, si quod minus vel incultius, quam oportuerit pro rerum magnitudine, huic operi inveneritis insertum, tanto facilior venia a vobis vestrisque mihi debetur, quanto me nostis eodem turbine, quo et vos, dum hoc opus peregerim, esse agitatum. Praeterire autem ea quae temporibus pii patris vestri gesta sunt disposueram sed facilius cuilibet legenti altercationum vestrarum veritas patebit, si quaedam, quae suo in tempore contigisse novimus, summotenus praelibavero. Avi quoque insuper vestri venerandam memoriam per omnia obmittere ratum minime videtur; ac per hoc textus hinc sumat exordium. 1. Karolus bonae memoriae et merito Magnus imperator ab universis nationibus vocatus, [hora videlicet plus minus diei tertia] in senectute bona decedens omnem Europam omni bonitate repletam reliquit, vir quippe omni sapientia et omni virtute humanum genus suo in tempore adeo praecellens, ut omnibus orbem inhabitantibus terribilis, amabilis pariterque et admirabilis videretur, ac per hoc omne imperium omnibus modis, ut cunctis manifeste claruit, honestum et utile effecit. Nam super omne, quod admirabile fateor fore, Francorum barbarorumque ferocia ac ferrea corda, quae nec Romana potentia domare valuit, hic solus moderato terrore ita repressit, ut nihil in imperio moliri, praeter quod publicae utilitati congruebat, manifeste auderent. Regnavit feliciter per annos duos et XXX imperiique gubernacula nihilominus cum omni felicitate per annos quattuordecim possedit. 2. Heres autem tantae sublimitatis Lodhuwicus, filiorum eius iusto matrimonio susceptorum novissimus, ceteris decedentibus successit. Qui ut pro certo patrem obisse comperit, Aquis ab Aquitania protinus venit; quo undique ad se venientem populum absque quolibet impedimento suae dicioni addixit, de ceteris, qui sibi creduli videbantur, deliberaturus. Initio quidem imperii suscepti pecuniam ingenti numero a patre relictam trifariam dividere iussit et unam partem causa funeris expendit, duas vero inter se et sorores suas a patre iusto matrimonio susceptas divisit, quas et instanter a palatio ad sua monasteria abire praecepit. Fratres quoque adhuc tenera aetate, Drugonem, Hugonem et Teodericum, participes mensae effecit, quos et in palatio una secum nutriri praecepit, et Bernardo nepoti suo, filio Pippini, regnum Italiae concessit. Qui quoniam ab eo paulo post defecit, capitur et a Bertmundo Lugdunensis provinciae praefecto luminibus et vita pariter privatur. Hinc autem metuens, ne post dicti fratres populo sollicitato eadem facerent, ad conventum publicum eos venire praecepit, totondit ac per monasteria sub libera custodia commendavit. Quo peracto filios suos iusto matrimonio iunxit et universum imperium inter eos ita divisit, ut Pippinus quidem Aquitaniam, Lodhuwicus autem Baioariam, Lodharius vero post discessum eius universum imperium haberet, cui et una secum imperatoris nomen habere concessit. Interea Irmengardis regina materque illorum decessit, ac paulo post Lodhuwicus imperator Iudith in matrimonium sumpsit, ex qua Karolus creatur.