Latin · ~12 min
1.5 to 1.6
Nithardus, Liber Primus 1.5-6
Not analysed yet
3. Karolo quidem nato, quoniam omne imperium inter reliquos filios pater diviserat, quid huic faceret, ignorabat. Cumque anxius pater pro filio filios rogaret, tandem Lodharius consensit ac sacramento testatus est, ut portionem regni quam vellet eidem pater daret, tutoremque ac defensorem illius se fore contra omnes inimicos eius in futuro iurando firmavit. Instigante autem Hugone, cuius filiam in matrimonium Lodharius duxerat, ac Mathfrido ceterisque, sero se hoc fecisse paenituit et, quemadmodum illud quod fecerat annullare posset, quaerebat. Quod patrem matremque minime latuit; ac per hoc hinc inde quod pater statuerat Lodharius diruere, etsi non manifeste, occulte studebat. Ad quod Bernardum quendam, ducem Septimaniae, pater in supplementum sibi sumens camerarium constituit Karolumque eidem commendavit ac secundum a se in imperio praefecit. Qui dum inconsulte re publica abuteretur, quam solidare debuit penitus evertit. Per idem tempus Karolo Alamannia per edictum traditur. Tum tandem Lodharius quasi iusta querimonia reperta tam fratres quam et universam plebem veluti ad restaurandum rei publicae statum animabat. Quam ob rem pariter cum omni populo patri ad Compendium superveniunt, reginam velaverunt, fratres eius Cunradum et Rodulfum totonderunt atque in Aquitaniam servandos Pippino commiserunt. Bernardus quoque fuga lapsus in Septimaniam se recepit; Eribertus frater eius captus ac luminibus privatus in Italia custodiendus traditur. Et Lodharius quidem, eo tenore re publica adepta, patrem et Karolum sub libera custodia servabat; cum quo monachos, qui eidem vitam monasticam traderent et eandem vitam illum assumere suaderent, esse praeceperat. Res autem publica, quoniam quisque cupiditate illectus sua quaerebat, cotidie deterius ibat. Quam ob rem tam monachi, quos supra memoravimus, quam et ceteri, qui quod factum fuerat dolebant, illum percontari coeperunt, si res publica eidem restitueretur, an eam pro viribus erigere ac fovere vellet, maximeque cultum divinum, quo omnis ordo tuetur ac regitur. Quod quia facile confessum, in restauratione eius ocius consensum est; assumptoque Guntbaldo quodam monacho sub specie religionis in hoc negotio ad Pippinum Ludovicumque, filios eius, occulte direxit, promittens, si in sua restitutione una cum his qui hoc cupiebant adesse voluissent, regnum utrisque se ampliare velle. Ac per hoc perfacile cupideque paruere; conventuque condicto regina et fratres eius eidem restituuntur, ac plebs universa dicioni eius se subdidit. Hinc hi qui cum Lodhario senserunt in concilium deducti et ab ipso Lodhario ad mortem diiudicati aut vita donata in exsilium retrusi sunt. Lodharium quoque sola Italia contentum ea pactione abire permisit, ut extra patris voluntatem nihil deinceps moliri in regno temptaret. Cumque se haec ita haberent, et res publica paululum respirari videretur, confestim Guntbaldus monachus, quem supra memoravimus, quia multa in restitutione eius laboraverat, secundus in imperio esse volebat; quod quoniam Bernardus, uti praemissum est, olim fuerat, summa industria iterum esse certabat. Pippinus quoque et Lodhuwicus, quamquam eis regna, sicut promissum fuerat, aucta fuissent, tamen in imperio ut post patrem primi essent, uterque laborabat; at illi, per quos tunc res publica tractabatur, voluntati eorum obsistebant.