Latin · ~7 min
1.13 to 1.14
Nithardus, Liber Primus 1.13-14
Not analysed yet
8. Eodem tempore, ut Pippinus decessisset, pater nuntium acceperat; et pars quaedam populi, quid avus de regno vel nepotibus iuberet, praestolabatur; pars autem arrepto filio eius Pippino, quia natu maximus erat tyrannidem exercebat. Quapropter his ita, ut praefatum est, cum Lodhario perfectis, collecta manu valida per Cavillonem Clarum-montem una cum Karolo ac matre pater petit ac partem populi, quae illum praestolabatur, inibi benigne recepit. Et quoniam olim regnum Aquitaniae Karolo donaverat, ut illi se commendarent, hortando suasit, iussit. Qui omnes commendati eidem sacramento fidem firmaverunt. Post quod, quomodo tyrannos compesceret, contendit. Per idem tempus Lodhuwicus a Baioaria solito more egressus Alamanniam invasit cum quibusdam Toringis et Saxonibus sollicitatis; quam ob rem pater eius ab Aquitania revocatus, dimisso videlicet Karolo una cum matre eius Pictavis, ipse vero sanctum pascha Aquis celebravit et sic uno eodemque itinere Toringam petiit. A qua Lodhuwico filio eius pulso, per Sclavos itinere redempto eum in Baioariam fugere compulit. Quo peracto Kal. Iulii ad Vangionum urbem conventum indixit, ad quod Lodharium filium suum ab Italia venire praecepit, cum eo ceterisque sibi credulis de Lodhuwico deliberaturus. Cumque se haec ita haberent, et Lodharius in Italia, Lodhuwicus trans Rhenum, et Karolus in Aquitania esset, Lodhuwicus imperator paterque illorum in insula quadam iuxta Magonciatum XII. Kal. Iulii obiit; quem Drogo frater et episcopus atque archicapellanus eius Mettis civitate sua apud Sanctum Arnulfum una cum episcopis, abbatibus comitibusque congruo honore sepulturae tradidit. Vixit per annos IIII et LX, rexit Aquitaniam per annos VII et XXX, imperiale vero nomen per annos VII et XX et per annos VII et XX et per menses sex obtinuit. Nithardus Medieval Latin The Latin Library The Classics Page