Latin · ~14 min
1.11 to 1.12
Nithardus, Liber Primus 1.11-12
Not analysed yet
Eodem tempore nuntiatur, quod Lodhuwicus a patre suo descivisset et quicquid trans Rhenum regni continebatur sibi vindicare vellet; quod pater eius audiens indicto conventu Magonciacum venit ac traiecto exercitu fugere illum in Baioariam compulit. Post Aquis exsultans rediit, quoniam, quocumque se verterat, nutu divino victor erat. Verumtamen ingruente senili aetate et propter varias afflictiones paene decrepita imminente, mater ac primores populi, qui in voluntate patris pro Karolo laboraverant, metuentes, si infectis rebus decederet, odia fratrum usque ad internecionem sibi insurgere, ratum duxerunt, ut quemlibet e filiis pater in supplementum sibi assumeret, et, si post discessum eius ceteri concordes esse nollent, saltem hi duo unanimes effecti valerent resistere invidorum factioni. Cumque necessitate instante ac per hoc assiduis meditationibus in hac electione versarentur, universorum sententia consensit, si Lodharius certum se in hoc negotio praebere vellet, cum eo foedus iniri debere. Nam, uti praemissum est, idem olim patri matrique ac Karolo iuraverat, ut partem regni quam vellet pater eidem daret, et eandem se consentire et protegere illi contra omnes inimicos omnibus diebus vitae suae deberet. Quam ob rem missos deligunt et in Italiam ad Lodharium mittunt promittentes, si patris voluntatem deinceps erga Karolum conservare vellet, omnia, quae in illum hactenus deliquerat, remitti et omne regnum absque Baioaria inter illum et Karolum dividendum; quae quoniam Lodhario et suis rata videbantur, utraque ex parte sic velle ac sic se perficere iuraverunt. 7. Ergo ad urbem Vangionum conventu indicto convenerunt; in quo Lodharius humillime ad pedes patris coram cunctis procidit dicens: 'Novi me coram Deo et te, domine pater, deliquisse; non regnum, sed indulgentiam et, ut gratiam tuam merear, quaeso'. Idem autem ut pius ac clemens pater et delicta postulanti indulsit et gratiam roganti concessit, eo scilicet pacto, ut deinceps nihil quolibet modo contra suam voluntatem nec in Karolum nec in regnum alicubi egisset. Dein benigne illum excepit ac deosculans gratias Deo pro filio, quem aversum reconciliaverat, egit. Ad prandium deinde conversi sunt, in crastinum de ceteris, quae sui iuraverant, deliberaturi. Die autem altera concilium ineunt. Hinc pater, ut sui iuraverant, perficere cupiens: 'Ecce, fili, ut promiseram, regnum omne coram te est, divide illud, prout libuerit. Quod si tu diviseris, partium electio Karoli erit; si autem nos illud diviserimus, similiter partium electio tua erit.' Quod idem cum per triduum dividere vellet, sed minime posset, Iosippum atque Richardum ad patrem direxit deprecans, ut ille et sui regnum dividerent, partiumque electio sibi concederetur; insuper vero in ea fide, quam illis iuraverant, testati sunt, quod pro nulla re alia nisi sola ignorantia regionum id peragere differret. Quam ob rem pater, ut aequius valuit, regnum omne absque Baioaria cum suis divisit; et a Mosa partem australem Lodharius cum suis elegit, quin immo et accepit, occiduam vero, ut Karolo conferretur, consensit et una cum patre coram omni populo ita se velle adnuntiavit. Hinc autem pater fratres, prout valuit, unanimes effecit, rogans ac deprecans, ut invicem se diligerent, et ut alter ab altero protegeretur, adhortans exorat et quod fieri desiderat optat. Quibus peractis benigne et pacifice Lodharium in Italiam ditatum remissionis gratia ac regni muneribus remittens, sacramenta, quae saepe iuraverat, quotiens in illum deliquerat, quotiens delicta eidem donaverat, in memoriam reducens ac piis visceribus monens contestabatur, ne saltem id, quod tunc novissime peregerant, coramque cunctis ita se velle confirmaverat, frustrari quolibet modo permittat.