Latin · ~7 min
1.9
Nithardus, Liber Primus 1.9
Not analysed yet
5. Per idem tempus Mathfridus et Lantbertus ceterique a parte Lodharii penes marcam Brittannicam morabantur. Ad quos pellendos missus est Uodo et omnes inter Sequanam et Ligerem degentes, qui manu valida collecta hinc atque inde convenerunt. Et hos quidem paucitas ac per hoc summa necessitas unanimes effecit, Uodonem autem et suos maxima multitudo securos, discordes et inordinatos reddidit. Quapropter proelio commisso fugerunt. Cecidit Uodo et Odo, Vivianus, Fulbertus ac plebis innumera multitudo. Quod quidem citato cursu victores Lodhario notantes mandant, ut, quantocius posset, illis cum exercitu occurrat. Qui libenter paruit et Cavillonum collecta manu valida venit, civitatem obsidione cinxit, proeliando triduum obsedit et tandem urbem captam una cum ecclesiis incendit. Gerbergam more maleficorum in Ararim mergi praecepit, Gozhelmum et Senilam capite punivit, Warino autem vitam donavit et, ut se deinceps pro viribus iuvaret, iure iurando constrinxit. Hinc autem Lodharius et sui duobus proeliis feliciter gestis magnanimes effecti, universum imperium perfacile invadere sperantes, ad cetera deliberaturi Aurilianensem urbem petunt. Quod pater audiens e Francia manu valida collecta, insuper Lodhuwico filio suo cum universis, qui trans Rhenum morabantur, in auxilium sibi assumpto tantum facinus a filio in imperium commissum vindicaturus perrexit. Lodharius quoque eadem spe, qua Francos abducere consuerat, animatus ire obvius ratum duxit; ac per hoc hinc inde confluunt, supraque fluvium iuxta villam quae Calviacus dicitur castra ponunt. Sed Franci, eo quod imperatorem bis reliquerant, paenitudine correpti et, ut deinde tale quid committerent, turpe iudicantes ad defectionem impelli dedignati sunt; quam ob rem cum nec fuge nec proelii locum videret, ea pactione novissime proelium diremit, ut infra dies statutos Alpibus excederet ac deinceps sine patris iussione fines Franciae ingredi non praesumeret et extra patris voluntatem in eius imperio deinceps nihil moliri temptaret. Quod et ita se et suos servaturos tam is quam et sui sacramento firmaverunt.