Latin · ~7 min
1.10
Nithardus, Liber Primus 1.10
Not analysed yet
6. Eis ita compositis pater, uti et cum quibus consueverat, imperium regebat. Videns autem, quod populus nullo modo diebus vitae suae illum relinquere, uti consueverat, vellet, conventu Aquis hieme indicto portionem regni his terminis notatam Karolo dedit: Id est a mari per fines Saxoniae usque ad fines Ribuariorum totam Frisiam et per fines Ribuariorum comitatus Moilla, Haettra, Hammolant, Masagouwi, deinde vero quicquid inter Mosam et Sequanam usque Burgundiam una cum Viridunense consistit et de Burgundia Tullensem, Odornensem, Bedensem, Blesensem, Pertensem, utrosque Barrenses, Brionensem, Tricasinum, Autisioderensem, Senonicum, Wastinensem, Milidunensem, Stampensem, Castrensem, Parisiacum et deinde per Sequanam usque in mare Oceanum et per ipsum mare usque in Frisiam, omnes videlicet episcopatus, abbatias, comitatus, fiscos et omnia infra praedictos fines consistentia cum omnibus ad se pertinentibus, in quacumque regione consistebant et sui iuris esse videbantur, una cum auctoritate divina atque paterna praefato filio suo Karolo dedit, firmumque ut permaneret, Dei omnipotentis clementiam exoravit. Hilduinus autem abbas ecclesiae sancti Dionysii et Gerardus comes Parisius civitatis ceterique omnes praedictos fines inhabitantes convenerunt fidemque sacramento Karolo firmaverunt. Quod quidem Lotharius et Lodhuwicus audientes graviter ferebant, unde et colloquium indixerunt. Ad quod venientes, cum nihil ex his indignari se posse viderent, callide dissimulantes quippiam se contra patris voluntatem moliri velle, discesserunt; verumtamen ob id colloquium commotio non modica exorta est, sed facile quievit. Hinc autem Carisiacum mediante Septembrio venit seditionemque quandam similiter perfacile sedavit ac praefato Karolo arma et coronam nec non et quandam portionem regni inter Sequanam et Ligerem dedit, Pippinum ac Karolum, ut videbatur, unanimes effecit ac deinde Pippinum in Aquitaniam abire cum gratia permisit, Karolum vero in partem regni, quam illi dederat, direxit. Quo veniens, omnes hos fines inhabitantes ad illum venerunt et fidem sacramento commendati eidem firmaverunt.