Latin · ~10 min
1.11 to 1.12
Nithardus, Liber Quartus 1.11-12
Not analysed yet
Qua quidem die terrae motus magnus per omnem paene hanc Galliam factus est, eademque die Angilbertus vir memorabilis Centulo translatus et anno post decessum eius XXVIIII. corpore absque aromatibus indissoluto repertus est. Fuit hic vir ortus eo in tempore haud ignotae familiae. Madhelgaudus autem, Richardus et hic una progenie fuere et apud Magnum Karolum merito magni habebantur. Qui es eiusdem magni regis filia nomine Berehta Hartnidum fratrem meum et me Nithardum genuit. Centulo opus mirificum in honore omnipotentis Dei sanctique Richarii construxit, familiam sibi commissam mirifice rexit, hinc vitam cum omni felicitate defunctam Centulo in pace quievit. His paucis de origine mea delibatis ad historiae seriem redire libet. 6. Cum autem, uti praefatum est, reversi quique regi suo quae invenerant nuntiassent, hinc inopia, hinc hieme instante, hinc etiam, quod primores populi degustato semel periculo iterum proelium nolebant, ac per hoc, ut pax inter illos usque in vicesimo die post missam sancti Iohannis firmaretur, assentiunt. Ad quam statuendam hinc inde primates populi Teotonis villam confluunt, iurant, ut ipsi reges inter se interim mutuam pacem servare deberent, et ut nequaquam quolibet modo omitteretur, ne in eodem conventu, ut aequius possent, omne regnum dividerent, essetque Lodharii, uti iuratum fuerat, partium electio eiusdem regni. Hinc quique qua libuit discessit, et Lodharius Aquis hiematum petiit, Lodhuwicus Baioariam, Karolus autem uxorem ducturus Carisiacum venit. Eodem tempore Mauri a Sigenulfo fratre Sigihardi sibi causa subsidii inducti Beneventum invadunt. Eodem etiam tempore Stellinga in Saxonia contra dominos suos iterum rebellarunt, sed proelio commisso nimia caede prostrati sunt; ac sic auctoritate interiit, quod sine auctoritate surgere praesumpsit. Accepit quidem Karolus, uti praefatum est, in coniugio Hirmentrudem Uodonis et Ingeltrudis filiam et neptem Adelardi. Dilexerat autem pater eius suo in tempore hunc Adelardum adeo, ut, quod idem vellet in universo imperio, hoc pater faceret. Qui utilitati publicae minus prospiciens placere cuique intendit. Hinc libertates, hinc publica in propriis usibus distribuere suasit ac, dum quod quique petebat, ut fieret, effecit, rem publicam penitus adnullavit. Quo quidem modo effectum est, ut in hac tempestate populum qua vellet facile devertere posset, et hac de re Karolus praefatas nuptias maxime iniit, quia cum eo maximam partem plebis sibi vindicare posse putavit. Nuptiis quidem XVIIII. Kal. Ianuarii expletis natalem Domini ad Sanctum Quintinum celebre peregit, Valentianas quoque, qui de fidelibus suis inter Mosam Sequanamque causa custodiae remanere deberent, ordinavit; idem vero partibus Aquitaniae una cum coniuge anno DCCCXLIII. incarnationis Domini in hieme iter direxit. Fuit autem eadem hiems praefrigida nimis ac diuturna, langoribus insuper abundans nec non et agriculturae pecorique apibusque satis incongrua.