Latin · ~4 min
1.13 to 1.14
Nithardus, Liber Quartus 1.13-14
Not analysed yet
7. Hic quique colligat, qua dementia utilitatem publicam neglegat, privatis ac propriis voluntatibus inserviat, dum ex utrisque creatorem adeo offendat, ut etiam omnia elementa eius vesaniae contraria reddat. Quodque huiuscemodi exemplis paene adhuc omnibus notis praefacile probaturus accedam. Nam temporibus bonae recordationis Magni Karoli, qui evoluto iam paene anno XXX. decessit, quoniam hic populus unam eandemque rectam ac per hoc viam Domini publicam incedebat, pax illis atque concordia ubique erat, at nunc econtra, quoniam quique semitam quam cupit incedit, ubique dissensiones et rixae sunt manifestae. Tunc ubique abundantia atque laetitia, nunc ubique penuria atque maestitia. Ipsa elementa tunc cuique rei congrua, nunc autem omnibus ubique contraria, uti scriptura divino munere prolata testatur: Et pugnabit orbis terrarum contra insensatos. Per idem tempus eclipsis lunae XIII. Kal. Aprilis contigit. Nix insuper multa eadem nocte cecidit maeroremque omnibus, uti praefatum est, iusto Dei iudicio incussit. Id propterea inquam, quia hinc inde ubique rapinae et omnigena mala sese inserebant, illinc aeris intemperies spem omnium bonorum eripiebat. Nithardus Medieval Latin The Latin Library The Classics Page