Latin · ~9 min
1.4 to 1.5
Nithardus, Liber Quartus 1.4-5
Not analysed yet
Karolo vero 2. Quibus peractis quique illorum e populo, qui se secutus est, suscepit ac sibi, ut deinceps fidelis esset, sacramento firmavit. Et Karolus quidem Mosam regnum suum ordinaturus traiecit, Lodhuwicus vero Saxonorum causa Coloniam petiit. Quorum casus quoniam maximos esse perspicio, praetereundos minime puto. Saxones quidem, sicut universis Europam degentibus patet, Karolus Magnus imperator ab universis nationibus non immerito vocatus ab idolorum vana cultura multo ac diverso labore ad veram Dei Christianamque religionem convertit. Qui ab initio tam nobiles quam et ad bella promptissimi multis indiciis persaepe claruerunt. Quae gens omnis in tribus ordinibus divisa consistit: sunt etenim inter illos qui edhilingui, sunt qui frilingi, sunt qui lazzi illorum lingua dicuntur; Latina vero lingua hoc sunt: nobiles, ingenuiles atque serviles. Sed pars illorum, quae nobilis inter illos habetur, in duabus partibus in dissensione Lodharii ac fratrum suorum divisa, unaque eorum Lodharium, altera vero Lodhuwicum secuta est. His ita se habentibus, cernens Lodharius, quod post victoriam fratrum populus, qui cum illo fuerat, deficere vellet, variis necessitatibus adstrictus, quocumque et quomodocumque poterat, subsidium quaerebat. Hinc rem publicam in propriis usibus tribuebat, hinc quibusdam libertatem dabat, quibusdam autem post victoriam se daturum promittebat, hinc etiam in Saxoniam misit frilingis lazzibusque, quorum infinita multitudo est, promittens, si secum sentirent, ut legem, quam antecessores sui tempore, quo idolorum cultores erant, habuerant, eandem illis deinceps habendam concederet. Qua supra modum cupidi nomen novum sibi, id est Stellinga, imposuerunt et in unum conglobati dominis e regno paene pulsis more antiquo qua quisque volebat lege vivebat. Insuper autem Lodharius Nordmannos causa subsidii introduxerat partemque Christianorum illis subdiderat, quibus etiam, ut ceteros Christianos depraedarent, licentiam dabat. Igitur metuens Lodhuwicus, ne idem Nordmanni nec non et Sclavi propter affinitatem Saxonibus, qui se Stellinga nominaverant, coniungerent regnumque sibi vindicaturi invaderent et Christianam religionem his in partibus adnullarent: quam ob rem, uti praetulimus, praemaxime adiit et, in quantum valuit, simul et cetera regni sui scandala, ne hoc nefandissimum malum sanctae Dei ecclesiae deveniret, precavit. Quibus expletis Viridunensium civitatem Lodhuwicus per Teotonis villam, Karolus autem per Remensem urbem adeunt, quid deinceps agendum videretur, deliberaturi.