Latin · ~14 min
1.6 to 1.7
Nithardus, Liber Quartus 1.6-7
Not analysed yet
3. Per idem tempus Nordmanni Contwig depraedati sunt, inibique mare traiecto Hamwig et Nordhunnwig similiter depopulati sunt. Lodharius autem, ut se supra ripam Rhodani recepit, navigio eiusdem fluminis fretus inibi resedit; quo undique quos valuit sibi in subsidium attraxit. Verumtamen legatum ad fratres suos dirigens mandat, si sciret, qua fieri posset, primores suos ad illos dirigere vellet de pace deliberaturos. Responsum est, mitteret quos vellet, facile quemlibet scire posse, qua illis deveniret esse; ipsi vero uno eodemque itinere per Tricasinensium Cadhellonensem adeunt urbem. Cumque Miliciacum venissent, Iosippus, Eberhardus, Egbertus una cum ceteris a parte Lodharii ad illos venerunt dicentes, quod Lodharius cognovisset se in Deum et illos deliquisse, nolletque amplius, ut altercatio inter illos et Christianum populum esset; si vellent aliquid illi supra tertiam partem regni propter nomen imperatoris, quod illi pater illorum concesserat, et propter dignitatem imperii, quam avus regno Francorum adiecerat, augere, facerent; sin aliter, tertiam tantummodo partem totius absque Langobardia, Baioaria et Aquitania illi concederent; regeretque quisque illorum Deo favente portionem regni sui, prout melius posset; frueretur alter alterius subsidio ac benevolentia; concederent pacem et leges invicem sibi subiectis, essetque inter illos Deo auctore pax pacta perpes. Quod cum Lodhuwicus et Karolus audissent, et illis plebique universae perplacitum esset, in unum una cum primoribus coeunt ac, quid de talibus acturi essent, gratanti animo conferunt. Aiebant se hoc in exordio dissensionis voluisse et, quamquam peccatis intervenientibus proficuum esse non posset, saepe hoc illi mandatum fuisse. In eo tamen omnipotenti Deo gratias referebant, cuius tandem ope adiuti hoc promeruerant, ut frater illorum, qui semper pacem atque concordiam spreverat, Deo largiente tunc illa petebat. Verumtamen solito more ad episcopos sacerdotesque rem referunt, ut quocumque divina auctoritas id vertere vellet, nutu ipsius libenti animo praesto adessent. Quibus cum undique, ut pax inter illos fieret, melius videretur, consentiunt, legatos convocant, postulata concedunt. Cumque in divisione regni quattuor dies vel eo amplius morarentur, tandem visum est, ut inter Rhenum et Mosam usque ad exortum Mosae ac deinde ad exortum Saugonnae et sic per Saugonnam usque ad confluentem Rhodani et sic deinde per Rhodanum usque in mare Tyrrhenum omnes videlicet episcopatus, abbatias, comitatus, fisca cis Alpibus consistentia absque . . . illi in parte regni tertia offerrent, et, si hanc recipere renuat, quid cuique debeatur, armis decernant. Quod quidem, quamquam ultra quod iustum ac congruum, ut quibusdam videbatur, inventum fuerit, per Conradum, Cobbonem, Adhelhardum et ceteros mandatum est; ipsi vero interim, donec qui missi fuerant reverterentur, in eodem loco esse se decernunt responsum Lodharii praestolaturi. Qui cum ad Lodharium venissent, reppererunt illum paululum minus solito more animatum. Aiebat enim se non esse contentum in eo, quod fratres sui illi mandaverant, quia aequa portio non esset, querebaturque insuper suorum, qui se secuti sunt, causam, quod in praefata parte, quae illi offerebatur, non haberet, unde illis ea quae amittebant restituere posset. Quam ob rem -ignoro, qua fraude decepti hi qui missi fuerant augent illi supra definitam partem usque in Carbonarias; insuper, si hoc usque ad tempus, quod illis pariter conveniret, reciperet, iurant illi, quod tunc fratres sui iure iurando, prout aequius possent, regnum omne absque Langobardia, Baioaria et Aquitania in tribus partibus dividerent, essetque super his sua electio, ut quam vellet harum acciperet, ac diebus vitae suae eandem illi concederent in eo, quod ille illis similiter faceret; et haec omnia, si aliter non crederet, sacramento sic se facturos promitterent. Iurat etiam Lodharius sic se velle ac sua ex parte sic perficere in eo, quod fratres sui, uti missi illorum tunc illi iuraverant, adimplessent.