Latin · ~9 min
1.1 to 1.3
Nithardus, Liber Secundus 1.1-3
Not analysed yet
LIBER SECUNDUS Explicitis pro tempore ac viribus dissensionum vestrarum initiis, e quibus quique lector scire cupiens, quam ob rem post obitum patris vestri Lodharius vos fratremque persequi statuerit, decernat, colligat et, si iuste egerit, cognoscat, hinc iam, qua virtute ac industria hoc exsecutus sit prout memoria viresque suppleverint, notare curabo. Vos vero difficultates, quae ex eadem molestia parvitati meae obstiterint, inspicere deposco et, si quid in hoc opere neglexero, ut ignoscatis, quaeso. 1. Audiens Lodharius patrem suum obisse confestim nuntios ubique, praesertim per totam Franciam mittit, qui se venturum in imperium, quod olim fuerat illi datum, affirment, promittens unicuique honores a patre concessos se concedere et eosdem augere velle. Dubios quoque fidei sacramento firmari praecepit; insuper autem iussit, ut, quantocius possent, obviam illi procederent, nolentibus vero capitale supplicium ut praediceretur, indixit ipse autem pedetemptim, quo se res verteret, antequam Alpes excederet, scire volens processit. Ergo cupiditate terroreque illecti undique ad illum confluunt; et hoc cernens spe viribusque magnanimis effectus, quibus artibus universum imperium liberius invadere posset, deliberare coepit. Lodhuwicum quoque quoniam itineri suo contiguum esse prospexit, ut primum in illum manum mitteret, ratum duxit et, ut eundem viribus adnullaret, operam omni virtute adiecit. Interea ad Karolum in Aquitaniam legatos callide dirigens mandat se erga illum, sicuti pater statuerat, et sicut erga filiolum ex baptismate oportebat, benevolum esse, verumtamen ut nepoti suo, filio Pippini, donec cum eo loqueretur, parceret, deprecatus est. Et his ita compositis ad urbem Vangionum iter direxit. Eodem tempore Lodhuwicus partem exercitus inibi causa custodiae reliquerat et Saxonibus sollicitatis obviam illis perrexerat. Quam ob rem Lodharius parvo conflictu custodes fugere compulit, Rhenum cum universo exercitu transiens Franconofurth iter direxit. Quo insperate hinc Lodharius, inde Lodhuwicus confluunt, paceque sub nocte composita alter inibi, alter vero, quo Moin in Rhenum confluit, castra haud fraterno amore componunt. Cumque Lodhuwicus viriliter resisteret, et Lodharius illum absque proelio sibi subigere diffideret, sperans Karolum facilius superari posse, ea pactione proelium diremit, ut III. Idus Novembris eodem loco rursum conveniant et, ni concordia statutis interveniat, quid cuique debeatur, armis decernant; et his ita omissis Karolum sibi subigere contendit.