Latin · ~13 min
1.4 to 1.5
Nithardus, Liber Secundus 1.4-5
Not analysed yet
2. Per idem tempus Karolus Bituricas ad placitum, quo Pippinum sui iuraverant venturum, venerat. Qui quidem ex omnibus nuntio recepto missos, videlicet Nithardum et Adelgarium, delegit et, uti ocius valuit, ad Lodharium direxit, mandans ac deprecans, ut memor sit sacramentorum, quae inter se iuraverant, et servet, quae inter illos pater statuerat; insuper etiam fraternae filiolique condicionis meminerit; haberet sua sibi et, quod illi pater suo consensu concesserat, absque conflictu illum habere permittat; promittens, si hoc faceret, fidelem se illi et subiectum fore velle, ita ut primogenito fratri esse oporteret. Insuper etiam quicquid hactenus in illum deliquerat pollicitus est se ex corde remittere, deprecatus, ne amplius suos sollicitet, ne regnum sibi a Deo commissum perturbet. Cederent undique paci atque concordiae, et hoc se sua suorumque ex parte ratum videre ac per hoc conservare velle mandavit; quod etsi alter hoc ita esse non crederet, quocumque vellet modo ex his illum certum se efficere promisit. Quae quidem Lodharius simulans se benigne suscipere legatos tantum salutationis causa redire permisit ac per suos se responsurum de ceteris esse respondit. Insuper etiam, quoniam ad ipsum se vertere frustrata fide noluerunt, honoribus, quos pater illis dederat, privavit; ita, quid fratri facere cogitaret, nolens indicium dabat. Interea omnes inter Mosam et Sequanam degentes ad Karolum miserunt mandantes, ut, antequam a Lodhario praeoccuparentur, veniret, adventum eius se praestolaturos promittentes. Quam ob rem cum perpaucis Karolus hoc iter accelerans ab Aquitania Carisiatum venit et a Carbonariis et infra ad se venientes benigne suscepit. Extra vero Herenfridus, Gislebertus, Bovo ac ceteri ab Odulfo decepti, firmatam fidem neglegentes, defecerunt. 3. Eodem tempore missus ab Aquitania venit nuntians, quod Pippinus cum his qui parti suae favebant super matrem Karoli irruere vellet; ac per hoc Karolus Francos inibi omittens mandat, si illos frater suus, donec reverteretur, opprimere vellet, obviam sibi procederent. Insuper ad Lodharium Hugonem, Adelhardum, Gerhardum et Hegilonem direxit, cunctaque, quae tunc nuper illi mandaverat, replicans nec non et pro Deo deprecatus est, ne suos sibi subtrahens regnum, quod Deus paterque suo consensu illi dederat, amplius dissipet. Et his ita compositis in Aquitaniam festinus perrexit superque Pippinum et suos irruens fuga illos abire compulit. Per idem tempus cum Lodharius a Lodhuwico reverteretur, et omnes citra Carbonarias ad illum venirent, Mosa traiecta ratum duxit, ut Sequanam usque procederet. Quo dum tenderet, Hilduinus abbas Sancti Dionysii et Gerardus comes Parisii civitatis a Karolo deficientes fide frustrata ad illum venerunt. Quod quidem Pippinus filius Bernardi regis Langobardorum ceterique cernentes elegerunt potius more servorum fidem omittere, iuramenta contemnere, quam ad modicum tempus facultates relinquere, ac per hoc fide relicta quos supra memoravimus secuti eidem se dederunt. Hinc quoque Lodharius magnanimis effectus Sequanam excessit, praemittens more solito, qui ad defectionem inter Sequanam et Ligerem degentes partim minis, partim blanditiis subducerent. Ipse quoque, uti consueverat, lento itinere subsecutus Carnutenam civitatem tendebat. Cumque Teodericum, Ericum et hos qui illum sequi deliberaverant ad se venturos didicisset, spe multitudinis suae fretus, Ligerem usque ut procederet, deliberavit; Karolus quoque a fuga, qua Pippinum et suos disperserat, reversus et, quoniam, matrem ubi tuto relinqueret, non habebat, pariter ad Franciae partes properabant.