Latin · ~8 min
1.14
Nithardus, Liber Secundus 1.14
Not analysed yet
10. Sed haec veluti pro nihilo ducta Lodharius sprevit, per suos se nihil absque proelio velle mandavit confestimque obviam Pippino, qui ab Aquitania ad illum veniebat, iter arripuit. Quod cum ocius didicissent Lodhuwicus et sui, supra modum rem graviter ferentes -erant enim undique graviter tam itineris longitudine quam et proeliis variisque difficultatibus et maxime equorum inopia attriti -,verumtamen, quamquam se haec ita haberent, timentes, ne forte, si ab auxilio fratris frater deficeret, posteris suis indignam memoriam reliquissent; quod quidem ne facerent, elegerunt omni penuriae, etiam, si oporteret, morti potius subire quam nomen invictum amittere. Quam ob rem ex eadem magnanimitate maestitia oppressa, invicem se adhortantes, gaudentes velociterque, ut Lodharium cito consequi possent, ibant. Cumque atque insperate propter urbem Alciodorensem uterque exercitus alter ab altero videretur, confestim Lodharius verens, ne forte fratres sui absque dilatione supra se irruere vellent, armatus castra aliquantulum excessit. Quod quoniam fratres sui facere illum cognoverunt, quosdam castra metantes relinquunt, quosdam secum armatos assumunt et absque dilatione obviam procedunt; missos invicem mittunt pacemque sub nocte componunt. Castra autem ab invicem distabant plus minus leuvas tres, et intereat paucula palus saltusque; ac per hoc erat utrique ad alterum difficilis accessus. Quapropter aurora delucescente Lodhuwicus et Karolus ad Lodharium mittunt, mandant sibi valde displicere, quod illis pacem absque proelio denegaverat; quod etiam, quoniam vellet, et absque qualibet fraude, si fieri deberet, esset. Et primum quidem ieiuniis ac votis Deum invocent, deinde, si ille transire ad illos voluisset, locum transeundi se daturos promittunt, ut omni impedimento sua suorumque ex parte ablato absque qualibet occulta deceptione congredi possent; quae et, si vellet, sacramento firmare praeceperunt, at si nollet, ut eadem illis concederet atque firmare rogaret, petunt. Is autem more solito per suos se responsurum promisit et, ut legati regressi sunt, protinus obviam iter arripuit ac locum, quo castra poneret, Fontaneum petit.