Latin · ~9 min
1.15
Nithardus, Liber Secundus 1.15
Not analysed yet
Eadem autem die fratres sui post Lodharium iter accelerantes antecesserunt illum et propter vicum quod Tauriacus dicitur castra posuerunt. Crastina die exercitus praeparati ad proelium castra aliquantulum excesserunt. Praemittentes Lodhuwicus ac Karolus Lodhario mandaverunt, ut memor esset fraternae condicionis, sineret ecclesiam Dei et universum populum Christianum pacem habere, concederet illis regna a patre suo consensu concessa, haberet sua sibi non merito, sed sola misericordia a patre illi relicta. Et in munere offerebant illi quicquid in universo exercitu absque armis et equis habere videbantur; at si id nollet, cedebant illi uterque portionem regni, alter usque Carbonarias, alter vero usque Rhenum; quod et si renueret, universam Franciam aequa lance dividerent, et quicquid horum vellet suae dicionis esset. Ad quod Lodharius more solito per suos se quicquid placeret notare respondit, mittensque per praesens Drogonem, Hugonem et Hegibertum mandat non illos aliquid tale antea illi mandasse, ad quod considerandum spatium habere se velle aiebat; re autem vera Pippinus non venerat, illum hac dilatione exspectare volebat. Verumtamen Ricuinum, Hirmenaldum et Fredericum sacramento firmare praecepit, quod pro nulla re alia has indutias peteret, praeter quod commune profectum tam illorum quam et universae plebis, sicut iustitiam inter fratres et populum Christi oportebat, quaerere volebat. Quo quidem sacramento Lodhuwicus et Karolus creduli effecti ea die et in crastinum, insuper etiam usque in horam secundam diei tertii, quod evenit VII. Kal. Iulii, pace utrorumque ex parte iure iurando firmata, ad castra redeunt, missam vero sancti Iohannis in crastinum celebraturi. Pippino quoque eadem die Lodharius in supplementum recepto mandat fratribus suis, quoniam scirent illi imperatoris nomen magna auctoritate fuisse impositum, ut considerent, quatenus eiusdem nominis magnificum posset explere officium; insuper autem haut se libenter utrorumque quaerere profectum. Interrogati autem, si quiddam horum, quae mandaverant, recipere vellet vel si quamlibet finitivam sententiam illis mandasset, nihil sibi horum fuisse iniunctum responderunt. Quam ob rem cum omnis spes iustitiae ac pacis sua ex parte ablata videretur, mandant illi, si melius non invenisset, aut reciperet unum horum, quae illi mandaverant, aut nosset illos in crastinum -quod contigit, sicut praefatum est, VII. Kal. Iulii hora videlicet diei secunda, ad omnipotentis Dei iudicium, quod illis absque illorum voluntate mandaverat, esse venturos. Quae quidem Lodharius solito more insolenter sprevit et visuros se; quid agere deberet, respondit.