Latin · ~3 min
1.16 to 1.18
Nithardus, Liber Secundus 1.16-18
Not analysed yet
Dum haec super Ligerim iuxta Sanctum Fludualdum consistens scriberem, ecclipsis solis hora prima feria tertia, XV. Kal. Novembris in Scorpione contigit. His ita omissis diluculo Lodhuwicus et Karolus consurgunt, verticem montis castrae Lodharii contigui cum tertia, ut videtur, exercitus parte occupant adventumque eius et horam secundam, ut sui iuraverant, exspectant. Cumque utrumque adesset, proelium super rivolum Burgundionum magno certamine committunt. Et Lodhuwicus quidem ac Lodharius in loco qui Brittas dicitur strenue confligunt; quo superatus Lodharius terga vertit. Pars autem exercitus, quam Karolus in loco qui Fagit vulgo dicitur excepit, protinus fugit; pars vero, quae in Solennat Adhelardum ceterosque, quibus haud modicum supplementum Domino auxiliante praebui, appetiit, strenue conflixit; quo et utrique vicerunt, sed novissime omnes a parte Lodharii fugerunt. Qua finem primi certaminis dedit Lodharius, terminetur liber secundus. Nithardus Medieval Latin The Latin Library The Classics Page