Latin · ~12 min
1.7 to 1.8
Nithardus, Liber Secundus 1.7-8
Not analysed yet
5. Interea Karolus Aurilianensem urbem veniens Teotbaldum et Warinum cum quibusdam e Burgundia ad se venientes gratanter ac benigne excepit. Hinc autem obviam Bernardo, sicut mandaverat, Nivernensem urbem petit. Sed Bernardus more solito ad illum venire distulit dicens se cum Pippino suisque sacramento firmasse, ut neuter absque alterius consensu cum quolibet quodcumque pactum inire deberet; quam ob rem testatus est ad illos se ire velle, et si efficere posset, ut una secum sui devenirent, bene; sin aliter, soluto iuramento infra dies quindecim ad illum reversurum suaeque dicioni se commissurum esse promisit. Quam ob rem Karolus Bituricas iterum obviam illi venit. Quo Bernardus veniens cum neutrum fecisset, graviter Karolus ferens seductiones, quas patri fecerat et hactenus illi faciebat, timens, ne aliter illum comprehendere posset, subito in illum irruere statuit. Sed hoc Bernardus, quamquam tarde, praesensit, fugam iniit ac vix evasit. Karolus autem quosdam e suis stravit, quosdam saucios ac semivivos reliquit, quosdam saucios ac semivivos reliquit, quosdam vero illaesos cepit ac more captivorum custodiri praecepit, suppellectilem autem universam diripere permisit. Hinc quoque Bernardus humilior effectus paulo post supplex ad Karolum venit, dicens et fidelem se illi fuisse et tunc, si liceret, esse voluisset, et deinceps, quamquam hac contumelia affectus esset in futurum fore minime diffideret; quod etsi quilibet aliter dicere vellet, armis se hoc propulsurum promittit. Quibus Karolus credulus effectus ditatum muneribus et gratia in societatem amicitiae suscepit et, ut Pippinum ac suos, uti promiserat, subditos sibi efficere temptaret, direxit. Et his ita compositis Cenomannicam urbem adiit Lantbertum Ericumque una cum ceteris recepturus. Cumque ille illos inibi perhumane reciperet, protinus ad Nomenoium ducem Brittanniorum mittit scire cupiens, si suae se dicioni subdere vellet. Qui adquiescens consiliis plurimorum Karolo munera mittit ac sacramento fidem deinceps servandam illi firmavit. Quibus peractis, quoniam tempus placiti, quod Attiniacum condixerant, appropinquare videbatur, quid consulte ac solida fide sibi suisque agere oporteret, Karolus anxius erat. Ergo participes secretorum convocat, rem omnibus notam replicat ac, quemadmodum a tanta calamitate congruentius se suosque exui posse existimarent, ut aperiretur, deposcit; seque in omnibus publicae utilitati et parere velle, insuper etiam, si oporteret pro ea mortem subire, minime differre fatetur. Quibus cum undique vires crevisse viderentur, reminiscentes insidiarum, quas Lodharius temporibus patris sui patri et Karolo inferre studuerat, quas etiam post obitum patris fratribus suis absque remedio struebat -occurrebant insuper sacramenta, quae tunc nuper fefellerat -,aiebant se omnem iustitiam ab eo libenter consequi velle, sed his indiciis nil boni sperare posse; idcirco sibi undique consultum videri, quocumque modo posset, ad condictum placitum venire minime differret; quodsi frater suus, uti promiserat, communem utilitatem quaerere ac statuere vellet, hoc omnibus notis placere et, ut gratanter reciperetur, congruum esse; sin aliter, fretus iustitia ac per hoc auxilio divino suorumque fidelium et, quicquid regni pater suus amborumque fidelium consensu illi dederat, obtinere omni virtute non neglegat.