Latin · ~8 min
1.6
Nithardus, Liber Secundus 1.6
Not analysed yet
4. Audiens autem Karolus interea, quod hi omnes, quos supra memoravimus, ab eo defecissent, et Lodharius cum ingenti exercitu persequi illum usque ad internecionem statuisset, hinc autem Pippinus et hinc Brittones infesti erant, quid facerent, concilium convocant, ineunt deque his omnibus deliberaturi, facile consilium perfacile inventum est. Et quoniam nihil praeter vitam et corpora reliquum habebant, elegerunt potius nobiliter mori quam regem proditum derelinquere. Quam ob rem obviam Lodhario pergunt, atque Aurilianensem urbem hinc inde petunt. Castra ponunt distantes ab invicem plus minus leuwas VI, legatos invicem dirigunt; et Karolus quidem sola iustitia pacem petebat, Lodharius vero, quo astu absque proelio illum decipere ac superare posset, operam dabat. Quod cum peragere strenue resistentibus diffideret, sperans vires suas, uti coeperant, cotidie accrescere, quam, cum Karolo decrevissent, facilius illum subiugari posse arbitrabatur. Hac autem spe deceptus ea pactione proelium diremit, ut cederet Karolo Aquitania, Septimania, Provincia et decem comitatus inter Ligerim et Sequanam, eo videlicet modo, ut his contentus interim inibi esset, donec Atiniacum VIII. Id. Maias conveniant; quasi quidem communi consensu utrorumque utilitatem praevidere ac statuere velle promisit. Primores quoque partium Karoli cernentes negotium vires suas excedere maximeque timebant, ne forte proelio commisso in tanta paucitate regem suum salvare difficile possent -erat enim spes cunctis non modica indolis eius -; quam ob rem statutis eo tenore consentiunt, ut deinceps Lodharius Karolo ita fidus amicus sit, sicut frater per iustitiam fratri esse debet, et regna, quae illi deputabat, quieta habere faceret ac interim super Lodhuwicum hostiliter ire dedisset; aliter autem iure quod iuraverant absoluti esse deberent. Qua quidem arte et regem suum a periculis subtrahunt et se mox a sacramento absolvunt. Nam antequam idem, qui haec iuraverant, domo egrederentur, aliquos ex his qui aderant subducere ab illo temptavit et in crastinum quosdam suorum recepit. Insuper et in regna, quae illi deputaverat, statim direxit et, in quantum potuit, ne illi se subderent, perturbavit et, ut e Provincia ad se venientes exciperet, perrexit et, quemadmodum Lodhuwicum dolo an vi superare posset, intendit.