Latin
1.4
Nithardus, Liber Tertius 1.4
Not analysed yet
2. His ita rebus peractis Lodhuwicus, ut Rhenum peteret, decrevit, Karolus autem diversis pro rebus et maxime propter Pippinum, ut illum sibi subdere studeret, in Aquitaniam ut proficisceretur, ratum duxit. Nam Bernardus dux Septimaniae, quamquam a loco praedicti proelii plus minus leuvas tres defuerit, neutri in hoc negotio supplementum fuit; victoriam autem ut Karoli esse didicit, filium suum Willelmum ad illum direxit et, si honores, quos idem in Burgundia habuit, eidem donare vellet, ut se illi commendaret, praecepit. Insuper iactabat se posse nec non et aiebat, quod Pippinum una cum suis Karolo foedere, quo valeret, subdere vellet. Quam legationem benigne excepit et, sicut postulaverat, per omnia concessit, monens, ut de Pippino et suis quod promiserat, in quantum posset, ut perficeretur, operam daret. Cumque adversa undique propulsa viderentur, ac spes prosperitatis cuique hinc inde faveret, Lodhuwicus cum suis Rhenum petiit, Karolus vero una cum matre Ligerim adiit. Res autem publica inconsultius, quam oporteret, omissa; quo quemque voluntas rapuit, perfacile omissus abscessit. Quod quidem Pippinus audiens paulo ante desideratum cum illo foedus inire distulit. Bernardus quidem ad illum venit, sed, ut illi se commendaret, minime acquievit. Quidam tamen a Pippino desciverunt, et hoc tantum praefata expeditio Karolo profuit, quod illos sibi foederatos recepit. Interea Adhelardus ceterique, quos Karolus ad Francos direxerat scire cupiens, si ad illum reverti vellent, Carisiacum venientes, quo illi ut missos dirigeret mandaverant, perpaucos obviam habuerunt; qui hoc dicebant, si idem Karolus ad praesens esset, ad illum venire minime differrent; aliter autem nescire aiebant, utrum viveret an non. Iactaverant enim hi qui partis Lodharii sentiebant in proelio Karolum cecidisse, Lodhuwicum vulneratum et fuga lapsum abisse. Quapropter inconsultum aiebant in incertis rebus aliquod foedus cum quolibet inire debere. At Guntboldus ceterique coadunati supra praefatos Karoli missos irruere se simulabant, et utique fecissent, si ausi essent. Quapropter ad Karolum Adhelardus et ceteri miserunt mandantes, ut, quantocius posset, venire satageret, quatenus et illis adiutorium praeberet et, si Franci, uti aiebant, ad illum venire vellent, scire posset. Ipsi vero Parisiacam civitatem adeunt adventum Karoli praestolaturi. Quod cum Karolo nuntiaretur, protinus his in partibus iter direxit. Ad Sequanam autem ut pervenit, Adhelardum una cum ceteris in Spedonna obviam habuit, et quamquam propter conventum, quod cum fratre in Lingonicam urbem Kal. Sept. condixerat, quoniam imminebat, anxius esset, ratum duxit, ut saltem citato cursu per urbem Belvacensem ac deinde per Compendium et Suessionis, hinc per Remensem et Cadelonensem Lingonicam peteret urbem, quatenus eo tenore id, quod cum fratre statuerat, observare studeret et, si quilibet e Francis ad illum venire vellet, posset. Franci vero eandem paucitatem, quam et Aquitanii spreverant, spernentes variis fictionibus illi se per praesens subdere distulerunt. Quod ut Karolus cognovit, praefatum iter accelerare coepit . . . Remensem urbem petiit; quo cum venisset, nuntium recepit, quod Lodhuwicus ad conventum, quod in Lingonicam urbem condixerant, venire non posset, eo quod Lodharius in regnum illius hostili manu irruere vellet; mandaverant etiam Huc avunculus eius nec non et Gislebertus comes Mansuariorum, si in illis partibus isset, ad illum se una cum ceteris esse venturos.