Latin
1.5 to 1.6
Nithardus, Liber Tertius 1.5-6
Not analysed yet
3. Ergo tam pro fratris adiutorio quam et, ut hos, si ad illum venire vellent, recipere posset, ad Sanctum Quintinum iter direxit. Quo quidem Hugonem, sicut mandaverat, obviam habuit et inde in partes Traiecti iter direxit. Lodharius autem, ut haec audivit, omisso Lodhuwico, quem paulo ante persequi statuerat, a Warmatia ad conventum, quod Teotonisvillam indixerat, iter arripuit et, qualiter super Karolum irrueret, intendit. Quod so cum Karolus in Wasiticum didicisset, Hugonem et Adhelardum ad Gislebertum una cum ceteris, quos foedere, quo valerent, sibi adnecterent, direxit. Rabanonem etiam ad Lodhuwicum dirigens mandat, qualiter pro suo adiutorio illis in partibus isset, quod Lodharius audiens, illo omisso, supra se cum omnibus copiis ire pararet, monetque ac deprecatur, ut, qantocius posset, solito more adiutorium illi praebere studeret. Insuper autem Exemenonem venerabilem episcopum ad Lodharium direxit, solito more humiliter praecepit, ut roget, ut obsecret, meminerit, quod frater filiolusque eius sit; meminerit, quae pater inter illos statuerat, quae tam is quam et sui inter illos iuraverant; meminerit, quod novissime indicio Dei inter illos voluntas eius declarata sit; et si horum omnium recordari nolit, cesset a persecutione sanctae Dei ecclesiae, misereatur pauperum, viduarum orfanorumque et regnum a patre suo consensu sibi datum ut ingrediatur omittat, ne forte iterato populum Christianum ad caedem mutuam confluere compellat. Et his ita compositis idem ipse Parisiacam urbem adiit tam fratris sui Lodhuwici adventum quam et ceteros fideles suos, quos undique convocaverat, praestolaturus. Quod cum Lodharius didicisset, ad eandem urbem iter direxit; habebat enim tam Saxonum quam et Austrasiorum nec non et de Alamannis partem haud modicam secum horumque auxilio praemaxime confisus ad Sanctum Dionysium venit. Reppererat autem inibi naves plus minus XX; insuper quoque Sequana, uti mense Septembrio solet, exigua erat transitumque perfacilem praestabat. Quam ob rem iactabant se sui facile transire posse et hoc utique simulabant se maxime velle. Ergo Karolus quosdam Parisium et Milidonem custodiri praecepit, quosdam vero, ubicumque vada vel navigia esse noverat, residere fecit; ipse vero e regione Sancti Dionysii iuxta Sanctum Fludualdum castra in meditullio posuit, ut et Lodhario, si ita oporteret, transitum prohibere aut, si alicubi super suos irruere vellet, illis succurrere posset. Et ut perfacile dinosceretur, quo in loco adiutorium praeberi deberet, more maritimo signa in locis congruis atque custodias deputavit. Insuper autem Sequana -mirabile dictu -dum nos nusquam eo in tempore infra duos menses pluvias esse novimus, repente aere sereno tumescere coepit ac sponte his in locis vada ubique prohibuit. Cumque haec ita se haberent, cernens Lodharius transitum inibi undique sibi prohibitum, eo tenore cum Karolo pacem inire se velle mandavit, ut foedus, quod Karolus cum fratre suo Lodhuwico sacramentis firmaverat, omisisset, et ille econtra foedus, quod cum Pippino nepote suo similiter sacramentis firmaverat, omitteret; et haberet Karolus a Sequana partem occiduam absque Provinciam et Septimaniam, essentque quasi pace perpetua foederati. Re autem vera sic se utrosque facilius decipere posse putabat omneque imperium hac arte invadere sperabat. At Karolus respondit se foedus, quod cum fratre suo necessitate coactus inierat, minime violare velle; insuper ut a Mosa usque Sequanam regnum, quod pater illi dederat, nequaquam congruum videretur, ut illi omitteret, praesertim cum tanta nobilitas illum secuta de his regionibus esset, quos in sua fide deceptos esse minime oporteret. Quam ob rem, quoniam hiems aderat, haberet quique honores, quos pater illis dederat, si vellet, mandavit, donec veris tempore, vellent cum paucis, vellent cum omni comitatu, omnes conveniant et, ni statutis aut statuendis concordia concurrat, quid cuique debeatur, armis decernant. Quae quidem Lodharius more solito sprevit et a Sancto Dionysio obviam Pippino, qui ab Aquitania ad illum veniebat, Senones iter direxit; Karolus autem econtra, qualiter Lodhuvicum in adiutorium suum recipere posset, intendit.