Latin
Part 2, Incipit Liber II Gestorum Karoli.
Notker Balbulus, Gesta Karoli Magni 2.5
Not analysed yet
Inter huiusmodi tamen occupationes nullo modo magnanimus praetermisit imperator, quin ad longinquissimarum partium reges alios atque alios dirigeret litterarum vel munerum portitores, a quibus illi omnium provintiarum sunt honores directi. Cum igitur de sede Saxonici belli legatos ad regem Constantinopoleos destinaret, interrogavit ille, utrum pacatum esset regnum filii sui Karoli vel si a finitimis gentibus incursaretur. Cumque missorum primus alias omnia pacata referret, nisi quod gens quedam, qui Saxones vocitantur, creberrimis latrociniis Francorum fines inquietarent, dixit homo torpens otio nec utilis belli negotio: 'Heu, quare laborat filius meus contra hostes paucissimos nullius nominis nulliusque virtutis? Habeas tu gentem illam cum omnibus ad eam pertinentibus'. Quod cum reversus bellicosissimo Karolo nuntiaret, arridens ille dixit ei: 'Multo melius tibi rex ille consuluisset, si unum lineum femorale ad tantum iter tibi tribuisset'.