Latin
2.6.1 to 2.6.16
Notker Balbulus, Gesta Karoli Magni 2.6.1-16
Not analysed yet
Non videtur occultanda sapientia, quam sapienti Grecie idem missus aperuit. Cum autumnali tempore ad urbem quondam regiam cum sociis venisset, aliis alio divisis ipse cuidam episcopo commendatus est, qui cum ieiuniis et orationibus incessanter incumberet, legatum illum pene continua mortificavit inedia. Vernali autem temperie iam aliquantulum arridente praesentavit eum regi. Qui et interrogavit eum, qualis sibi idem videretur episcopus. At ille ex imis praecordiis alta suspiria trahens: 'Sanctissimus est' ait 'ille vester episcopus, quantum sine Deo possibile est'. Ad quod stupefactus rex: 'Quomodo' inquit 'sine Deo aliquis sanctus esse potest?' Tum ille: 'Scriptum est' inquit 'Deus caritas est, qua iste vacuus est'. Tunc rex vocavit eum ad convivium suum et inter medios proceres collocavit. A quibus talis lex constituta erat, ut nullus in mensa regis, indigena sive advena, aliquod animal vel corpus animalis in partem aliam converteret, sed ita tantum, ut positum erat, de superiori parte manducaret. Allatus est autem piscis fluvialis et pigmentis infusus, in disco positus. Cumque hospes idem, consuetudinis illius ignarus, piscem illum in partem alteram giraret, exurgentes omnes dixerunt ad regem: 'Domine, ita estis inhonorati sicut numquam anteriores vestri'. At ille ingemiscens dixit ad legatum illum: 'Obstare non possum istis, quin morti continuo tradaris. Aliud pete, quodcumque volueris, et complebo '. Tunc parumper deliberans cunctis audientibus in hęc verba prorupit: 'Obsecro, domine imperator, ut secundum promissionem vestram concedatis mihi unam peticionem parvulam'. Et rex ait: 'Postula quodcumque volueris, et impetrabis, praeter quod contra legem Grecorum vitam tibi concedere non possum'. Tum ille: 'Hoc' inquit 'unum moriturus flagito: ut quicumque me piscem illum girare conspexit, oculorum lumine privetur'. Obstupefactus rex ad talem conditionem iuravit per Christum, quod ipse hoc non videret, sed tantum narrantibus crederet.