Latin
2.9.1 to 2.9.12
Notker Balbulus, Gesta Karoli Magni 2.9.1-12
Not analysed yet
Venerunt quoque ad eum legatarii regis Afrorum deferentes leonem Marmaricum ursumque Numidicum cum ferrugine Hibera Tyrioque murice et cęteris earundem regionum insignibus. Quem liberalissimus Karolus Libicosque iugi penuria confectos Europe divitiis, frumento videlicet vino et oleo, non solum tunc sed et omni tempore vitę suę remunerans et larga manu sustentans ,subiectos sibi atque fideles in perpetuum retentavit et ab eis non vilia tributa suscepit. Porro autem imperatori Persarum direxit indefessus augustus equos et mulos Hispanos, pallia Fresonica alba, cana, vermiculata vel saphirina, quę in illis partibus rara et multum cara comperit, canes quoque agilitate et ferocia singulares, quales ipse prius ad capiendos vel propellendos leones et tigrides postulavit . Qui cęteris muneribus quasi neglegenter inspectis requisivit a missis, quas feras et bestias canes illi debellare solerent. Cumque responsum acciperet, quia cuncta, quibus inmissi fuissent, absque mora discerperent: 'Hoc' inquit 'rei probabit eventus'. Et ecce crastina die factus est maximus pastorum clamor a facie leonis fugientium. Quod cum in aula regis fuisset auditum, dixit ad legatos: 'O socii Franci, ascendite in equos vestros et exite post me'. Qui statim quasi nihil umquam laboris aut lassitudinis passi alacriter sunt regem prosecuti. Cum autem ad conspectum leonis, eminus licet, ventum fuisset, dixit satraparum satrapa: 'Instigate canes vestros in leonem'. Qui iussa complentes et acerrime advolantes a Germanicis canibus Persicum leonem comprehensum Yperboreę venę gladiis duratis pro sanguine peremerunt. Quo viso nominis sui fortissimus heres Aaron ex rebus minimis fortiorem Karolum deprehendens ,his verbis in eius favorem prorupit: 'Nunc cognosco, quam sint vera, quę audivi de fratre meo Karolo, quia scilicet assiduitate venandi et infatigabili studio corpus et animam exercendi cuncta, quę sub cęlo sunt, consuetudinem habet edomandi. Quid igitur ei possum condignum rependere ,qui ita me curavit honorare?