Latin
2.9.13 to 2.9.16
Notker Balbulus, Gesta Karoli Magni 2.9.13-16
Not analysed yet
Si terram promissam Abrahę et exhibitam Iosuę dedero illi, propter longinquitatem locorum non potest eam defensare a barbaris; vel si iuxta magnanimitatem suam defendere cęperit, timeo, ne finitimę regno Francorum provintię discedant ab eius imperio. Sed tamen hoc modo liberalitati eius gratificari temptabo: dabo quidem illam in eius potestatem et ego advocatus eius ero super eam; ipse vero quandocumque voluerit vel sibi oportunissimum videtur, dirigat ad me legatos suos et fidelissimum me procuratorem eiusdem provintię redituum inveniet'. Hoc ergo modo factum est, ut quod pro impossibili dixit poeta: Aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim, propter industriam vigorosissimi Karoli, exitum vel reditum missorum eius et profectionem vel reversionem legatorum Aaron de Parthia in Germaniam sive de Germania in Parthiam iuvenibus, pueris et senioribus non solum possibile sed et facillimum videretur omnino; utrumlibet Ararim velint accipere grammatici, eum videlicet qui Rhenum, vel illum qui Rodanum praecipitat, quia hoc locorum confuderunt ignari. Ad huius rei testimonium totam ciebo Germaniam, quę temporibus gloriosissimi patris vestri Hludowici de singulis hobis regalium possessionum singulos denarios reddere compulsa est, qui darentur ad redemptionem christianorum terram promissionis incolentium, hoc pro antiqua dominatione atavi vestri Karoli avique vestri Hludowici ab eo miserabiliter implorantium.