Latin
Prop. 2. Theorema
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 10
Unproofread scanNot analysed yet
Coroll. 1. §. 7. Vis haec intrinseca ergo, quae in philosophis vis inertiae cluet, limitat et circumscribit vim agentem, ut non possit in corpore datae magnitudinis maiorem velocitatem producere per datum temporis intervallum. Idem demon stratum dedi in specimine Hydrodynamico: de Resistentis corporum in fluidis motorum: Berolini, sumptibus academiat anno 1752. excuso: sed ex talibus principus, quae hic u demonstrata assumere non licet Coroll. 2. §. 8. Quia magnitudo vis ex magnitudine massae corporis gradu velocitatis producto, et tempore, quo id contigit, aestimanda est: reactio quoque ex iisdem attributis pendebit. Liquet autem etiam, si in corporibus motis non detur diversitas quam in sola magnitudine massarum: vires accele rantes fore ut massas; duplam, triplam, quadruplam nempe etc. vim requiri ad producendum eodem tempore aequalem velocitatis gradum in duplo, triplo, quadruplo etc. cor pore, quam in simplo. Quare reactio etiam erit caeteris paribus ut massa. Imo vero etiamsi quis assereret, vires inertiae non accurate sequi rationem massarum: id tamer salva sua sententia in hac tractatione admittere posset; cum hic sine errore massa, quatenus non est iners, pro nihil reputari queat. Coroll. §. 9. Hinc sequitur, ut inertia, quae magnitudini massae debetur, possit minui; salvo tamen eo, ut actioni sit aequa lis reactio; nam si corporis A inertia eo usque decrescit, ut non sit maior, quam alterius corporis B minori massa praediti; ad accelerandum vel movendum A non maior re quiretur actio, quam ad accelerandum eodem modo corpus B: quare vi propositionis corpus A quoque non fortiu reaget quam B. Quamvis ergo ad veritates contingenter spectet id, quod massa hoc illove vis inertiae gradu polleat: non tamen est dubium, quin ipsum axioma ad veritates necessarias pertineat Coroll. 4. §. 10. Quia massa corporis ad motum, secundum quamvis directionem concipiendum, est indifferens; ea, sive quiescat, sive in motu iam sit, modo a nulla vi urgeatur, nullam continebit rationem, cur vis reactionis tendat potius in plagam motui oppositam, quam versus aliam quamcumque illa ergo aut ex paritate rationis in omnes plagas tendet, aut in nullam: prius cum sit absurdum, locum habebit poste rius: ideoque motus insitus a vi inertiae non perferet dif pendium.