Latin
Prop. 2. Theorema
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 9
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. 2. Theorema. §. 6. Omni actioni aequalis est reactio eique directe con traria. Demonstratio. Esto A corpus, cui adhaereat virga AB rigida quidem, sed omni vi, motui sese opponendi, destituta. Urgeatur corpus a vi =V in directione AC ad virgam normali producetur ergo in corpore quiescente aliquis motus: aut si iam est in motu versus AC, is accelerabitur, aut retardabi tur, si in plagam contrariam tendat; non secus ac si corpus liberum esset, virgaque plane abesset. Ipsum quoque virgae punctum B secundum eandem legem movebitur quam ipsum corpus, illaque sibi semper manebit parallela. Haec eadem omnino etiam locum habebunt, si punctum B urgea tur a duabus viribus BD, BE, sibi directe oppositis, tum inter se, tum ipsi vi V aequalibus, et ipsi Ae parallelis: adeo ut ratione motus virgae cum corpore A perinde sit, duae vires hae an accedant, an non accedant. Manente vi BD vim aequalem et in contrariam plagam tendentem BE cogitatione tolle, et in eius locum in B aliquod corpus substitue, quod sit ipsi Aaequale, et eadem velocitate secundum BD praeditum: et hinc adhuc punctum virgae B nullam motus vel accelerationis mutationem subibit. Nam ratione corporis in B omnia eodem modo sese habent, ut in corpore A: existente nempe massa huius aequali massae illius; velocitate huius, aequali velocitati illius, et vi accelerante BL Σ2 V. Ideoque, quod antea praestabat vis BE, scilicet u motus et acceleratio puncti virgae B maneant illibata: idem illud iam praestat corpus in B: ipsi ergo aliquam vim inessi necesse est, et quidem talem, quae vim BD cohibeat, mocui tamen et accelerationi puncti virgae B nihil deroget. Vis ergo BD, et vis quae corpori est intrinseca, nullum in illo puncto motum producunt: sunt ergo in perfecto aequi librio, nec non aequales, et altera alteri directe opposita. (per §phum 5.) Q. E. D.