Latin
PALAEPHATI DE INCREDIBILIBUS HISTORIIS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 102
Unproofread scanNot analysed yet
PALAEPHATI DE INCREDIBILIBUS HISTORIIS Liber, graece, e recensione SEGIM. FRID. DRESIGII, cum eiusdem notulis, quibus suas Animadversiones, una cum indice verborum graecorum copiosissimo, atque praefatione, adiecit IOANNES FRIDERICUS FISCHERUS. Editio Tertia. Lipsiae, ap. Io. Christian. Langenhem. 1761. plag. 10 in 8. Crustra sane dicitur, quicquid ab iis, qui litteris humanio ribus male volunt, profertu; ad quae adeo saepe re sponsum est, ut putidum esset levissimas illas reprehensiunculas ut rem magnam refellere velle, cum neque ipsae se satis tueantur. Melius in his rebus exemplis pugnatur, quam rationibus, et, si clarum facere possumus, viros ab his studiis profectos, tantum abesse ut inutiles reip. sint, ut potius vehementer prosint, uno hoc satis ad omnes illas argutias responsum exit. Ac ne a nostra hac gloria sece damus, habet, habet nostra quoque Lipsia viros, quos Batavi atque Anglis opponat, ne isti homines nos, quia divitiis ce dimus, ingenio quoque et doctrina inferiores nos esse vel le, existimet Quorum omnium, quamquam nos nulli iniuriam facere velimus, principem et quasi signiferum putamus Io. Frider. Fischerum, V. Cl. qui graecas et romanas litteras ita exacte accurateque cognovit, ut Roscius quasi aliquis in hac art videatur. Atque revera ita est morosae sunt eae litterae, neque ferunt amatorem, qui alias quoque praeter se sectetur. Qui vir cum iuventutem apud nos optimis artibu erudiat, pro ea qua est magnitudine animi, non putat se sa tis fecisse officio, nisi quoque communis doctor eorum, qu graecas litteras plus aliquid continere, quam τύπτω τύπτεις τύπτει putent, possit videri. Edidit ille, pro incredibili sollertia in his rebus, auctores plurimos, graecos pariter ac latinos, et nunc denique, quem diximus Palaephatum. Iam quantum in ea re laboris sit, illi quidem homines reales, ut se dici volunt, nunquam agno scent; contra qui initiati mysteriis meliorum studiorum sint facile ex hac ipsa opera de doctrina eius viri, qui ardua coe pta tam feliciter exsequitur, poterunt iudicare.