Latin
PALAEPHATI DE INCREDIBILIBUS HISTORIIS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 103
Unproofread scanNot analysed yet
Videtur enim Palaephatus esse ex iis auctoribus, qui, ut meruerant incolumes ad nos transmitti, ita temporis atque ineptorum quorundam hominum iniuria non nimis commode sunt tractati. Nos sane miro amore in hunc scriptorem ferimur, fortasse ob memoriam primae aetatis in hoc tractando consumtae; fortasse autem, quod verius est, ob elegantiam, suavitatem, et bonitatem ipsius libelli. Itaque ille se bonis omnibus semper probavit, qui hunc fontem historiae nor tam fabulosae, quam verae antiquae, omnes agnoscunt. Ha bitus autem est pessime. Nam, quae sententia summorum virorum est, e maiore opere hae quasi laciniae, satis quidem illae bonae, sed quae tamen hoc magis integrum opus de siderari faciant, ad nos devenerunt. Quin etiam cum mos sit auctori, quod primo statim intuitu cognoscere licet non narrare solum fabulam, sed enarrare quoque, i. e. veram eius speciem, liberatam a poetarum pigmentis exhibere, ho ipsum, quod maximum erat, saepe frustra quaeritur, narratione 47. 48. 49. 50. 51. Neque enim existimandum est, Palaephatum, tam acutum hominem, has maxime incredibiles historias pro veris habuisse, narrasseve, cum ceteris in re bus acutior fuerit. Codices autem ipsi adeo variant, ut pau cis in aliis tali modo; neque in vocibus tantum, quam quam etiam hic, neque ulla est paene per totum libellun narratiuncula, quanquam brevissima, ubi non minimum seaut septem dissensiones inveniantur. Glossemata in textum recepta, facilius verbum pro difficiliori substitutum, et, quod miserrimum est, codices ipsi, quibus fides habenda est, saepe claris corruptelis valde suspecti fiunt, neque, quis inter eos optimus sit, et religiosi testis auctoritatem habeat, facile apparet. Saepe nomina propria falsissima sunt: saepe distorta. Atque insuper adsutae sunt auctori laciniae, et breviores, et saepe etiam satis longae. Aliquae etiam ridiculae, ut in fabula de Phrixo, ubi ad finem est, esse quoque qui per vellus aureum librum intelligant, quo praecepta Alchymiae contenta fuerint.