Latin
PALAEPHATI DE INCREDIBILIBUS HISTORIIS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 105
Unproofread scanNot analysed yet
Id quod nos nostro quoque exemplo perdocti scimus, quam non debeat sic i. Nam cum olim vehementi flagraremus amore graeca linguae, sumsimus in manus veteres illas Basileenses, Hagenoenses, et alias tales editiones, et si quid non arrideret, annotabamus, aut emendabamus quoque. Has nunc cum rele gimus, perspicue nos nihil tunc sapuisse intelligimus, et nos longe cordatiores editore illo veteri fuisse. Fischerus autem, si aliorum coniecturas sequitur, quod passim apparet, non sine gravissimis rationibus id facit; si ipse emendat, primum emendatt. sunt facillimae, ut nobis saepe succenseremus, uod non nobis etiam haec in mentem venissent. quod sant bonae emendationis certissimum indicium est. Habent autem llae animadversiunculae, mole non graves prolixaeve, utilitatis autem maximae, observationes non paucas de natura graecae linguae, eiusque elegantiori usu loquendi: quamobrem si quis haec diligenter legat, plura inveniet, quae in magnis et portentosae molis editionibus frustra quaesiverit Neque enim Fischerus id consultum duxerat, dissertationes integras, notasque politico physico historico criticas, et quae deliramenta non? Auctori allinere, ut ille non magis prae multitudine annotationum conspici possit, quam luscinia, quam rusticus, magno pretio emptam, ollae semicubitali cram bis coctae indidit, quae deinde inveniri nullo modo pote rat. Superest nunc id, ut arbitramur, ut, quid sigillatim hoc li bello contineatur, exponamus. Post titulum praefatio ad Fratrem est, eaque referta utilissima et elegantissims enume ratione, quid a quoque auctore edendo Palaephato praestitum sit. Hanc sequitur Dresigiana praefatio, quae iam prioribus editionibus praefixa erat. Testimonia porro de Palaephato veterum.