Latin
PALAEPHATI DE INCREDIBILIBUS HISTORIIS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 104
Unproofread scanNot analysed yet
Haec quidem olim e textu eiecta sunt, ut alia similia; sed tamen, quoniam secundum eos codi ces iudicandum est, qui ante manifesti erroris damnentur facile unusquisque intelligit, quam lubrica haec omnia sint Verum itaque est, quod a Comico Graeco dicitur, bo num ingenium eo melius versari in rebus, quo difficiliores easint. Nam Fischerus noster ita auctorem tractavit, ut meliorem medicum ille ne ipse quidem optarit, si loqui posset Et ut per omnem vitam ille vir candidum integrumque animum prae se fert ubique, antiquae eruditionis, antiqui moriexemplum: ita etiam in illis ipsis annotatiunculis, quanquam illae non viderentur id declarare posse, totum aninm quasi tabella pictum exhibet. Quae alii bona protulerunt non dissimulat, nihil carpit, neque ruinis existimationis aliorum stiam gloriam superaedifieat, gnarus meliorum artium, qui bus haec parentur, industria, virtute, ingenuitate, candore Aliorum inventa non venditat pro suis, lectorem vanissimo illo artificio, notas notis cumulandi, et eruditionis faman rentosis allegationibus, onerosis annotationibus, centies di cta repetendi, et si qua similia sunt, non onerat, non obruit. Ipse se libellus, ipsa huius viri opera se ipsam abunde commen dat. Critica cum duabus rationibus disci possint, longa altera, i. e. per praecepta, compendiaria altera, et optima, peexemplorum bonorum intuitionem, nos unicuique harum rerum studioso suaserimus, ut et omnes animadversiones Fischerianas super bonos auctores, atque has etiam Palaephacianas, quam diligentissim cognoscat, omnia enim bonae criticae praecepta hic exemplis expressa inveniet. Religio sus est editor in emendando, rarus in hoc, et fere nunquam, nisi coactus. Aliorum correctiones, si sint necessariae, probat si ingeniosae, non reprehendit; sin vero iis supersedere possit, libentissime id facit. Et, quod saepe sumus veriti, ne plurimae correctiones in veteribus auctoribus ex ignorantii rerum et usus loquendi oriantur, in hoc nos plane confirma os a Celeb. Fischero experimur, qui id multis exemplis hoc libello passim clarum fecit. Ipse vero cum ob cognitionem linguae maxime ad hanc rem idoneus sit, tamen in hoc ipso timidior est, plane in hoc diversus ab eo, cui ipse in munere quo fungitur tertius successit Dresigio, quem non raro re fellit, at si quid boni attulerit, non aversatur.