Latin
PALAEPHATI DE INCREDIBILIBUS HISTORIIS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 111
Unproofread scanNot analysed yet
Hic primum commemorat, Ebusum nullos serpentes alere, et in caussas huius rei inquirit, variis recensitis reme diis veterum, quibus serpentes abigi crediderint. Refinas arborum docet, picem t sulphur, serpentibus esse adversaria, nec non scillus, copiose in Ebuso et Balearibus uatas, atque antidoti vim rubricam quoque habere. Terram Lemnian inprimis esse celebrem, atque fraxinum et Vetonicam serpentum morsibus mederi. Ebusum porro abundare salinis, atque in proventibus eius eminere arbores refiniferas, oli vas, terebinthum, et ficus. Ultimum locum occupat disputatiuncula de cannis sacharinis, ubi explicatur praecipuversus Statii (Silv. I. 6. 15.) Et quas praecoquit Ebossa eannas. His enim, relecta Salmasii emendatione, Cannas, Ebu so insulae cannas, five arundines, quae dulcissimum succum haberent, tribui docet. Denique adduntur quaedam de tutis portubus harum insularum, de fertili solo, de tritico balearico, de vino, de penuris olei, cuius loco Balearici pin guedinem quandam ex oleo lentisci et adipe suillo, atque etiam ex terebintho, conficiant Caput tertium est de ani malibus Balearium antiquitus memoratis. Ebusum, Noster scribit, pecoris copia abundare, lanam ovium mollissimum esse, iumenta invenri pulcherrima in minori Baleari, atque in his praesertim mulos, ob vocem et magnitudinem me morabiles. Cuniculos quasi peculiaria Balearium animalii videri, et incredibilem eorum esse forcunditatem. Hic varia adspergit Auctor de cuniculis, de viverra, de Carpathio lepore. Nos ad reliqua animalia pergimus, inter quae eminent grus Haleariea, peculiari nomine Vipio appellata, Porphyrio avis pulcherrima, Phalacrocorares, et genus coclearum, quas cavaticas dicunt, quoniam in speluncis et rimis petrarum nascuntur.