Latin
PALAEPHATI DE INCREDIBILIBUS HISTORIIS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 112
Unproofread scanNot analysed yet
In capite quarto agitur de urbibus insularum Balearium. Ebusum insulam habere vicos aliquot, unam autem urbem, insulae cognominem. Solum vero Diodorum vocare Eresum. Illud alterum tam urbis, quan insulae nomen, Bochartum Phoenicium fuisse putare, quod Graeco Pityusae responderit. Fuisse coloniam Carthaginiensium, atque portum egregium, aedes pulchras, et amplissima moenia habuisse. Eandem urbem a Cn. Scipione frustra oppugnatam esse, Magonem hinc commeatum et supple menta classis petiisse; sub Romanis vero civitatem fuisse foe deratam. Extare in quodam lapide apud Gruterum (p. 277. n. 6.) Ebusii reperto, Liconiensis ordo: hinc se fere suspicari, ait Auctor, fuisse in Ebuso aliam civitatem, Lico nium, praesertim cum hic lapis fuerit Imperatori Caro di catus, quem eundem alio nonimento celebret Ordo Ebusii. In Baleari maiore a Plinio urbes memorari: Palmam, Pollentiam, Cinium, Cunicos, Bocchorum; in minori Iamnonem, Magonem, Saniseram. Nomina forte accepisse a colonis, ex agro Piceno oriundis. Palmam ad occasum, Pol lentiam ad orientem sitam fuisse, utramque in ora maritima: Cinium et Cunicos Lati iae fuisse conditionis; Bocchorum Romanis foederatum fuisse, neque Plinii aetate amplius ex titisse videri. In minori Baleari Iamnonem, vel Iammonam occasum spectare: e quorundam sententia nomen ab Hannone, Poenorum duce, accepisse: Bocharto auctore, nomen Phoenicium esse. Christianis temporibus lamnonem sedem Episcopi fuisse, et Iudaeos, Severo auctore, in ea habitare non potuisse. Magonem urbem ad orientem sitam esse: Bo chartum nomen eius Ebraeum existimare, sed rectius censeri a Magone, Poenorum duce, conditam et appellatam: sub Romanis municipium fuisse, Aediles duumviros, Flamines et defensores civitatum habuisse, et Indaeis abundasse. Saniseram sine dubio mediam fuisse inter Iamnonem et Mago nem, et esse fortasse hodiernum oppidum Alaior. Turres, quales hodie in ora maritima visantur, olim etiam Hispaniam habuisse: Io. Armstrong in descript. Minoricae ep. 16.