Latin
PALAEPHATI DE INCREDIBILIBUS HISTORIIS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 113
Unproofread scanNot analysed yet
commemorare, visum a se esse magnum lapidum acervum, in vicinia oppidi Alaior, edito loco forma turris exstructum cochlea ab imo ad summum circumeunte, qua escendi in ip sum culmen queat, collocatumque iuxta haud longo inter vallo magnum altare lapideum: hanc molem, Noster se coniicere, ait, fuisse monimentum quoddam expeditionis bellicae et victoriae ad quod deinde mos fuerit pubticos populi conventus habere, et sacrificia sollemnia celebrare. Ca ut quintum exhibet historiam et fata Balearium. Origines Ba learium fabulosas et obscuras esse, atque varie a variis commemorari. Hisce igitur missis, contexit auctor historiam insularum, inde ab antiquissimis temporibus usque ad ae tatem Iacobi I. regis Arragonum. Hinc vero excerpere aliquid, omnibus coniunctis inter se atque connexis, inutile foret. In capite sexto agit Vir Cl. de ritibus et moribus Balearium. Primum igitur copiose describit fundam, cuius in ventionem quidam Balcaricis tribuunt, illiusque formam, su niculos, genera fundae, et gestandi modum, usum spar i in funibus conficiendis, et fundas ex cannabi, lino, pilis, setis, et nervis, commemorat. Tum pergit ad tela fundis emissa, glandes et saxa, ad litteras glandibus subinde inscriptus, et ad reliquam armaturam Balcarium, ubi inprimis multa dicuntur de Sisyrna, veste Insularium. Porro exponit de veterum Balearicorum rudibus et horridis moribus, qu plerumque inter saxa et scopulos, et specubus in subterra neis, vitam egerint. Illustratur quoquo mos Balearicorum, oleo lentiscino et adipe suillo corpora sua inungendi. De nique multa monentur de vestibus, compluribus ex antiqui tate repetitis animadversionibus adspersis, et variis veterum auctorum locis illustratis.